| iii aut prid. Non. Sext. 50 Sidae | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI | |
| Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum | 2.15.1.1 |
| a te cum Curione de supplicatione; et hercule confecta res | |
| ex sententia mea est cum celeritate tum quod is qui erat | |
| iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei qui | |
| ornavit res nostras divinis laudibus. qua re scito me sperare | 5 |
| ea quae sequuntur; ad quae tu te para. | |
| Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam | 2.1 |
| amari. nam ea quae speras Tulliae meae prudentia temperari | |
| posse, scio cui tuae epistulae respondeant. quid si meam | |
| legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid | |
| agas? sic vivitur. quod actum est di approbent! spero fore | 5 |
| iucundum generum nobis, multumque in eo tua nos | |
| humanitas adiuvabit. | |
| Res publica me valde sollicitat. faveo Curioni, Caesarem | 3.1 |
| honestum esse cupio, pro Pompeio emori possum, sed tamen | |
| ipsa re publica nihil mihi est carius; in qua tu non valde te | |
| iactas. districtus enim mihi videris esse, quod et bonus civis et | |
| bonus amicus es. | 5 |
| Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui | 4.1 |
| provinciae. 'puerum' inquis. at quaestorem, at nobilem | |
| adulescentem, at omnium fere exemplo. neque erat superiore | |
| honore usus quem praeficerem. Pomptinus multo ante | |
| discesserat, a Quinto fratre impetrari non poterat; quem | 5 |
| tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post | |
| annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam | |
| alterum me reliquissem. fortasse etiam illud adderent, senatum | |
| eos voluisse provinciis praeesse qui antea non praefuissent, | |
| fratrem meum triennium Asiae praefuisse. denique nunc | 10 |
| sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia timerem. | |
| postremo non tam mea sponte quam potentissimorum | |
| duorum exemplo, qui omnis Cassios Antoniosque complexi | |
| sunt, hominem adulescentem non tam allicere volui quam | |
| alienare nolui. hoc tu meum consilium laudes necesse est; | 15 |
| mutari enim non potest. | |
| De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non | 5.1 |
| erat. tuae res gestae ita notae sunt ut trans montem Taurum | |
| etiam de Matrinio sit auditum. ego, nisi quid me etesiae | |
| morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo. |