| vi vel v Non. Mai. 49 in Cumano | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO | |
| Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio | 2.16.1.1 |
| ipsa depulisset omnis molestias et diuturna desperatione | |
| rerum obduruisset animus ad dolorem novum. sed tamen | |
| qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id suspicarere | |
| quod scribis nescio. quid enim in illis fuit praeter querelam | 5 |
| temporum, quae non meum animum magis sollicitum | |
| habere<n>t quam tuum? nam non eam cognovi aciem ingeni | |
| tui quod ipse videam te id ut non putem videre. illud | |
| miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut | |
| existimares aut me tam improvidum qui ab excitata | 10 |
| fortuna ad inclinatam et prope iacentem desciscerem aut tam | |
| inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis | |
| effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque | |
| fugi, civili bello interessem. | |
| Quod est igitur meum triste consilium? ut discederem | 2.1 |
| fortasse in aliquas solitudines. nosti enim non modo stomachi | |
| mei, cuius tu similem quondam habebas, sed etiam oculorum | |
| in hominum insolentium indignitate fastidium. accedit etiam | |
| molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi quo | 5 |
| appellor. eo si onere carerem, quamvis parvis Italiae latebris | |
| contentus essem. sed incurrit haec nostra laurus non solum | |
| in oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. quod cum | |
| ita esset, nil tamen umquam de profectione nisi vobis | |
| approbantibus cogitavi. sed mea praediola tibi nota sunt; in | 10 |
| his mihi necesse est esse, ne amicis molestus sim. quod autem | |
| in maritimis facillime sum, moveo non nullis suspicionem | |
| velle me navigare. quod tamen fortasse non nollem si possem | |
| ad otium. nam ad bellum quidem, qui convenit? praesertim | |
| contra eum cui spero me satis fecisse ab eo cui iam satis fieri | 15 |
| nullo modo potest. | |
| Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti | 3.1 |
| iam ab illo tempore cum in Cumanum mihi obviam venisti. | |
| non enim te celavi sermonem T. Ampi. vidisti quam | |
| abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem. nonne tibi | |
| adfirmavi quidvis me potius perpessurum quam ex Italia ad | 5 |
| bellum civile exiturum? quid ergo accidit cur consilium | |
| mutarem? nonne omnia potius ut in sententia permanerem? | |
| credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his | |
| miseriis nihil aliud quaerere nisi ut homines aliquando | |
| intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea desperata | 10 |
| nihil tam fugisse quam arma civilia. huius me constantiae | |
| puto fore ut numquam paeniteat. etenim memini in hoc | |
| genere gloriari solitum esse familiarem nostrum Q. Horten- | |
| sium, quod numquam bello civili interfuisset. hoc nostra laus | |
| erit illustrior quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id | 15 |
| existimari posse non arbitror. | |
| Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidissime | 4.1 |
| atque amantissime proponuntur. nulla est enim acerbitas | |
| quae non omnibus hac orbis terrarum perturbatione | |
| impendere videatur. quam quidem ego a re publica meis | |
| privatis et domesticis incommodis libentissime, vel istis ipsis | 5 |
| quae tu me mones ut caveam, redemissem. filio meo, | 5.1 |
| quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica, satis | |
| amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; | |
| sin autem nulla erit, nihil accidet ei separatim a reliquis | |
| civibus. nam quod rogas ut respiciam generum meum, | 5 |
| adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, | |
| qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, | |
| quin ea me cura vehementissime sollicitet et eo magis quod | |
| in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, | |
| Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore ab iis molestiis | 10 |
| quas liberalitate sua contraxerat liberum? velim quaeras | |
| quos ille dies sustinuerit in urbe dum fuit, quam acerbos sibi, | |
| quam mihimet ipsi socero non honestos. | |
| Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de | 6.1 |
| quo mihi exploratum est ita esse ut tu scribis, neque quicquam | |
| astute cogito. si quando erit civitas, erit profecto nobis locus; | |
| sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut arbitror, | |
| venies in quibus nos consedisse audies. sed ego fortasse | 5 |
| vaticinor et haec omnia meliores habebunt exitus. recordor | |
| enim desperationes eorum qui senes erant adulescente me. | |
| eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. velim ita sit; | |
| sed tamen. | |
| Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam | 7.1 |
| Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. | |
| hoc aspersi ut scires me tamen in stomacho solere ridere. | |
| <de> Dolabella quod scripsi suadeo videas tamquam si tua | |
| res agatur. | 5 |
| Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere | |
| faciemus. te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, | |
| ut nos liberosque nostros ita tueare ut amicitia nostra et tua | |
| fides postulabit. |