| c. xv Kal. Sext. 50 Tarsi | |
| M. CICERO IMP. S. D. †CANINI† SAL<L>USTIO | |
| PRO Q. | |
| Litteras a te mihi <binas> stator tuus reddidit Tarsi a. d. | 2.17.1.1 |
| XVI Kal. Sext. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. | |
| De successore meo nihil audivi ne<que> quemquam fore | |
| arbitror. quin ad diem decedam nulla causa est, praesertim | |
| sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane | 5 |
| arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum | |
| puto, neque id tamen certum. ad urbem volo quam primum | |
| venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urba- | |
| narum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita matu- | |
| rare ullo modo ut tu me in Asia possis convenire. | 10 |
| De rationibus referendis, non erat incommodum te nullam | 2.1 |
| referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id | |
| vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam | |
| Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere | |
| servandam censeo. | 5 |
| Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, | 3.1 |
| videbam item ceteros existimare molesteque ferebam de ea | |
| re minus commodos sermones malevolorum fuisse. <sed> | |
| Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. | |
| itaque omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, | 5 |
| commotus hominum non dubio sermone dimisi. | |
| Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec | 4.1 |
| tamen erant confectae. eas nos Apameae deponere cogita- | |
| bamus. de praeda mea praeter quaestores urbanos, id est | |
| populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus est | |
| quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis | 5 |
| pecuniae publicae, ut et mihi et populo cautum sit sine | |
| vecturae periculo. quod scribis ad me de drach<m>um | |
| CCCIↄↄↄ, nihil est quod in isto genere cuiquam possim | |
| commodare. omnis enim pecunia ita tractatur ut praeda | |
| a praefectis, quae autem mihi attributa est a quaestore | 10 |
| curetur. | |
| Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae | 5.1 |
| sunt in Syriam, antea dubitabam venturaene essent; nunc | |
| mihi non est dubium quin, si antea auditum erit otium esse | |
| in Syria, venturae non sint. Marium quidem successorem | |
| tarde video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit | 5 |
| ut cum legionibus iret. | |
| Uni epistulae respondi; venio ad alteram. petis a me ut | 6.1 |
| Bibulo te quam diligentissime commendem. in quo mihi | |
| voluntas non deest, sed locus esse videtur tecum expostulandi. | |
| solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt certiorem me | |
| numquam fecisti quam valde Bibuli voluntas a me sine causa | 5 |
| abhorreret. permulti enim ad me detulerunt, cum magnus | |
| Antiocheae metus esset et magna spes in me atque in | |
| exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam | |
| videri eguisse auxilio meo. quod ego officio quaestorio te | |
| adductum reticere de praetore tuo non moleste ferebam, | 10 |
| quamquam quem ad modum tractarere audiebam. ille | |
| autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me | |
| litteram numquam misit, ad quem intellegebat eius belli | |
| periculum pertinere. tantum de auguratu fili sui scripsit ad me; | |
| in quo ego misericordia commotus, et quod semper amicissimus | 15 |
| Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem. | |
| ille si <in> omnis est malevolus, quod numquam existimavi, | 7.1 |
| minus offendor in me; sin autem a me est alienior, nihil tibi | |
| meae litterae proderunt. nam ad senatum quas Bibulus | |
| litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune sibi | |
| soli attribuit; se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia | 5 |
| permutaretur. quod autem meum erat proprium, ut alariis | |
| Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse | |
| scribit. quod vero illius erat solius id mecum communicat: | |
| 'equitibus auxiliariis' inquit 'cum amplius frumenti postu- | |
| laremus.' illud vero pusilli animi et <in> ipsa malevolentia | 10 |
| ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia senatus per me | |
| regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non | |
| regem sed regis Ariobarzanis filium appellat. hoc animo qui | |
| sunt deteriores fiunt rogati. sed tibi morem gessi, litteras ad | |
| eum scripsi. quas cum acceperis, facies quod voles. | 15 |