| in. Mai. 50 Laodiceae | |
| M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR. | |
| Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae | 2.18.1.1 |
| tibi ac tuis praestiti tibi, homini gratissimo, grata esse | |
| vehementer gaudeo, mihique scito in dies maiori curae esse | |
| dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et | |
| clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse videatur. | 5 |
| sed mihi magis magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti | 2.1 |
| placet illud meum consilium quod initio Aristoni nostro, ut | |
| ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum inimicitias si | |
| adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. et | |
| hercule sine dubio erit ignominia. habes enim neminem | 5 |
| honoris gradu superiorem; ille autem, ut omittam nobili- | |
| tatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque innocentis- | |
| simos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. | |
| nocere tibi iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris | |
| fratris summo loco natos, promptos, non indisertos, te nolo | 10 |
| habere iratos, iure praesertim; quos video deinceps tribunos | |
| pl. per triennium fore. tempora autem rei publicae qualia | 3.1 |
| futura sint quis scit? mihi quidem turbulenta videntur fore. | |
| cur ego te velim incidere in terrores tribunicios, praesertim | |
| cum sine cuiusquam reprehensione quaestori<i>s legatis | |
| quaestorem possis anteferre? qui si <se> dignum maioribus | 5 |
| suis praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte | |
| fuerit; sin quid offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit. | |
| Quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere | |
| arbitrabar, quod in Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad | |
| te oportere scribere. tu quod egeris, id velim di approbent. | 10 |
| sed si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis otio | |
| consules. |