| c. ix Kal. Quint. 50 in castris ad Pyramum | |
| M. TULLIUS M. F. <M. N.> CICERO IMP. S. D. | |
| C. COELIO L. F. C. N. CALDO Q. | |
| Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem | 2.19.1.1 |
| obtigisse, eo iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore | |
| quo diutius in provincia mecum fuisses. magni enim videbatur | |
| interesse ad eam necessitudinem quam nobis fors tribuisset | |
| consuetudinem quoque accedere. postea, cum mihi nihil | 5 |
| neque a te ipso neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, | |
| verebar ne ita caderet, quod etiam nunc vereor, ne, ante | |
| quam tu in provinciam venisses, ego de provincia decederem. | |
| accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in | |
| castris, a. d. X Kal. Quint., scriptas humanissime, quibus | 10 |
| facile et officium et ingenium tuum perspici posset; sed | |
| neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te | |
| exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, | |
| ut ex eo scirem quo ex loco aut quo tempore essent datae. | |
| quae cum essent incerta, existimavi tamen faciendum esse ut | 2.1 |
| ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem. quas si | |
| satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris | |
| si ad me in Ciliciam quam primum veneris. nam quod ad me | |
| Curi<u>s, consobrinus tuus, mihi, ut scis, maxime necessarius, | 5 |
| quod item C. Vergilius, propinquus tuus, familiarissimus | |
| noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me | |
| multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens | |
| commendatio, sed tuae litterae de tua praesertim dignitate | |
| et de nostra coniunctione maximi sunt apud me ponderis. | 10 |
| mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. quam ob rem | |
| quaecumque a me ornamenta ad te <proficisci poterunt> | |
| proficiscentur, ut omnes intellegant a me habitam esse | |
| rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. sed id facilius | |
| consequar si ad me in Ciliciam veneris. quod ego et mea et | 15 |
| rei publicae et maxime tua interesse arbitror. |