| ex. 53 vel in. 52 Romae(?) | |
| CICERO APPIO IMP. S. D. | |
| Si ipsa res publica tibi narrare posset quo modo sese haberet, | 3.1.1.1 |
| non facilius ex ea cognoscere posses quam ex liberto tuo | |
| Phania; ita est homo non modo prudens verum etiam, quod | |
| iuvet, curiosus. quapropter ille tibi omnia explanabit; id | |
| enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res | 5 |
| providentius. de mea autem benevolentia erga te etsi potes | |
| ex eodem Phania cognoscere, tamen videntur etiam aliquae | |
| meae partes. sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse | |
| cum propter multas suavitates ingeni, offici, humanitatis tuae | |
| tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intellego | 10 |
| omnia quae a me profecta sunt in te tibi accidisse gratissima. | |
| quod cum ita sit, perficiam profecto ut longi temporis | |
| usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia | |
| et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, | |
| idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva | 15 |
| esse facturum. quam quidem ego si forte de tuis sumpsero, | |
| non solum Πολιάδα sed etiam Ἀππιάδα nominabo. | |
| Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed ut | 2.1 |
| mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et offici, mirifice | |
| ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum | |
| tuarum. iucunda mihi eius oratio fuit cum de animo tuo, de | |
| sermonibus quos de me haberes cottidie, mihi narraret. quid | 5 |
| quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen ut | |
| Phaniam valde sim desideraturus. quem cum Romam | |
| remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omni- | |
| bus ei de rebus quas agi, quas curari a me voles mandata des | |
| velim. | 10 |
| L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita | 3.1 |
| etiam si non est iure consultus; melius enim ei cavere volo | |
| quam ipse aliis solet. valde hominem diligo; est ex meis | |
| domesticis atque intimis familiaribus. omnino tibi agit | |
| gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te | 5 |
| pondus habituras. id eum ne fallat etiam atque etiam | |
| rogo. |