| Febr. vel Mart. 51 ad urbem | |
| M. CICERO PRO COS. S. D. APPIO PULCHRO IMP. | |
| Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem | 3.2.1.1 |
| accidisset ut mihi cum imperio in provinciam proficisci | |
| necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque | |
| meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior | |
| quam ego sum quisquam posset succedere neque ego ab | 5 |
| ullo provinciam accipere qui mallet eam quam maxime | |
| mihi aptam explicatamque tradere. quod si tu quoque | |
| eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto | |
| numquam fallet. a te maximo opere pro nostra summa | |
| coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam | 10 |
| quaeso et peto ut quibuscumque rebus poteris (poteris autem | |
| pluribus) prospicias et consulas rationibus meis. vides ex | 2.1 |
| senatus consulto provinciam esse habendam. si eam, quod | |
| eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, | |
| facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. quid in eo | |
| genere efficere possis, tui consili est; ego te quod tibi veniet | 5 |
| in mentem mea interesse valde rogo. | |
| Pluribus verbis ad te scriberem si aut tua humanitas | |
| longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia | |
| pateretur aut res verba desideraret ac non pro se ipsa | |
| loqueretur. hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis | 10 |
| provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam | |
| voluptatem esse capturum. |