| ex. Mai. 51 Brundisii | |
| CICERO S. D. APPIO PULCHRO | |
| A. d. XI Kal. Iun. Brundisium cum venissem, Q. Fabi<us | 3.3.1.1 |
| Vergili>anus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis | |
| mandatis monuit quae non mihi, ad quem pertinebant, sed | |
| universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus | |
| esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere ut in | 5 |
| Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur. | |
| id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos | |
| quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit ut | |
| mature proficisceremur parendum ut fuerit, itaque fecimus. | |
| Nunc, quod a te petii litteris iis quas Romae tabellariis | 10 |
| tuis dedi, velim tibi curae sit ut, quae successori con- | |
| iunctissimo et amicissimo commodare potest is qui provinciam | |
| tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac | |
| diligentia tua complectare, ut omnes intellegant nec me | |
| benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse | 15 |
| provinciam tradere. | |
| Ex iis litteris quarum ad me exemplum misisti, quas in | 2.1 |
| senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te | |
| milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id | |
| cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum | |
| militum numerum fuisse. id si ita est, pergratum mihi feceris | 5 |
| si istas exiguas copias quas habuisti quam minime im- | |
| minueris. qua de re senatus consulta quae facta sunt ad te | |
| missa esse arbitror. equidem pro eo quanti te facio quicquid | |
| feceris approbabo, sed te quoque confido ea facturum quae | |
| mihi intelleges maxime esse accommodata. | 10 |
| Ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisii exspectabam | |
| eumque ante Kal. Iun. Brundisium venturum arbitrabar. | |
| quo cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas | |
| data erit, utemur. |