| prid. Non. Iun. vel paulo post | |
| <CICERO S. D. APPIO PULCHRO> | |
| Prid. Non. Iun., cum essem Brundisii, litteras tuas accepi, | 3.4.1.1 |
| quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse quae illum | |
| mecum loqui velles. eum sane exspectabam, ut ea quae a te | |
| adferret quam primum cognoscerem. meum studium erga te | |
| et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi esse | 5 |
| cognitum, tamen in iis maxime declarabo quibus plurimum | |
| significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem | |
| carissimam esse. mihi et Q. Fabius Vergilianus et C. | |
| Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demon- | |
| stravit me a te plurimi fieri. quod egomet multis argumentis | 10 |
| iam antea iudicaram maximeque illo libro augurali, quem | |
| ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. mea in te | 2.1 |
| omnia summa necessitudinis officia constabunt. nam cum te | |
| ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, cottidie pluris | |
| feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum | |
| tuorum (duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. | 5 |
| Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum | |
| tuum), collegique coniunctio praesertim tam honorifice a te | |
| approbata non mediocre vinculum mihi quidem attulisse | |
| videtur ad voluntates nostras copulandas. | |
| Sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te | 10 |
| scribam plura et ipse operam dabo ut te quam primum | |
| videam. quod scribis tibi manendi causam eam fuisse ut me | |
| convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum. |