| a. d. vi Kal. Sext. 51 Trallibus | |
| CICERO S. D. APPIO PULCHRO | |
| Trallis veni a. d. VI Kal. Sext. ibi mihi praesto fuit L. | 3.5.1.1 |
| Lucilius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem | |
| neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea | |
| cognoscenda quae scire volebam aptiorem prudentioremve | |
| mittere. ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi | 5 |
| Lucilium diligenter. nunc, quoniam et tu ita sentis (scribis | |
| enim quae <de> nostris officiis ego ad te scripseram, etsi tibi | |
| iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non | |
| necessaria te putasse) et re vera confirmata amicitia et | |
| perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, | 10 |
| eam partem orationis praetermittam, tibi tamen agam, ut | |
| debeo, gratias. animadverti enim et didici ex tuis litteris te | |
| omnibus in rebus habuisse rationem ut mihi consuleres | |
| <p>raestitueresque et parares quodam modo omnia quo mea | |
| ratio facilior et solutior esse posset. hoc tuum officium cum | 2.1 |
| mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare | |
| velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut | |
| ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui, scire possint | |
| me tibi esse amicissimum. quod quibus adhuc non satis est | 5 |
| perspectum ii mihi nolle magis nos hoc animo esse quam non | |
| intellegere videntur. sed profecto intellegent; neque enim | |
| obscuris personis nec parvis in causis res agetur. sed haec | |
| fieri melius quam dici aut scribi volo. | |
| Quod itinerum meorum ratio te non nullam in dubita- | 3.1 |
| tionem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea | |
| res se sic habet: Brundisii cum loquerer cum Phania, liberto | |
| tuo, veni in eum sermonem ut dicerem me libenter ad eam | |
| partem provinciae primum esse venturum quo te maxime | 5 |
| velle arbitrarer. tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles | |
| decedere, per fore accommodatum tibi si ad Sidam | |
| [maritimam partem provinciae] navibus accessissem. dixi me | |
| esse facturum itaque fecissem nisi mi L. Clodius noster | |
| Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laodiceae | 10 |
| fore ad meum adventum. erat id mihi multo brevius multoque | |
| commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer. tua ratio | 4.1 |
| postea est commutata. nunc quid fieri possit, tu facillime | |
| statues; ego tibi meum consilium exponam. prid. Kal. Sext. | |
| puto me Laodiceae fore. perpaucos dies, dum pecunia | |
| accipitur quae mihi ex publica permutatione debetur, | 5 |
| commorabor. deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter Id. | |
| Sext. putem me ad Iconium fore. sed si quid nunc me fallit | |
| in scribendo (procul enim aberam ab re ipsa et a locis), simul | |
| ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam | |
| creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum | 10 |
| atque itinerum meorum. oneris tibi imponere nec audeo | |
| quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, | |
| utriusque nostrum magni inte<resse puto ut te videam | |
| ante> quam decedas. quam facultatem si quis casus eripuerit, | |
| mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te | 15 |
| vidissem. tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per | |
| litteras quam desperaro coram me tecum agere posse. | |
| Quod te a Scaevola petisse dicis ut, dum tu abesses, ante | 5.1 |
| adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi | |
| fuitque mecum familiariter triduum illud quod ego Ephesi | |
| commoratus sum nec ex eo quicquam audivi quod sibi a te | |
| mandatum diceret. ac sane vellem potuisset obsequi | 5 |
| voluntati tuae; non enim arbitror noluisse. |