| prid. Kal. Sept. 51 in castris ad Iconium | |
| M. CICERO S. D. APPIO PULCHRO | |
| Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi | 3.6.1.1 |
| faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo | |
| magis meo facto delector quam tuo. ego enim Brundisii | |
| quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga te | |
| perspexisse et nosse locum quem apud te is teneret, quam in | 5 |
| partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo | |
| primum venirem. cum ille mihi respondisset nihil me tibi | |
| gratius facere posse quam si ad Sidam navigassem, etsi minus | |
| dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus | |
| erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum. idem ego, cum | 2.1 |
| L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi | |
| coniunctum ut mihi cum illo cum loquerer tecum loqui | |
| viderer, dixi ei me ita facturum esse ut in eam partem quam | |
| Phania rogasset primum venirem. tunc ille, mihi cum gratias | 5 |
| egisset, magno opere a me petivit ut Laodiceam protinus | |
| irem; te in prima provincia velle esse ut quam primum | |
| decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes | |
| videre, te antea quam tibi successum esset decessurum fuisse. | |
| quod quidem erat consentaneum cum iis litteris quas ego | 10 |
| Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar quam | |
| festinares decedere. respondi Clodio me ita esse facturum, ac | |
| multo quidem libentius quam si illud esset faciendum quod | |
| promiseram Phaniae. itaque et consilium mutavi et ad te | |
| statim mea manu scriptas litteras misi, quas quidem ex tuis | 15 |
| litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas. | |
| Hoc ego meo facto valde delector; nihil enim potuit fieri | 3.1 |
| amantius. considera nunc vicissim tuum. non modo ibi non | |
| fuisti ubi me quam primum videre posses sed eo discessisti | |
| quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus qui | |
| tibi ad <de>cedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti | 5 |
| essent; ut tuum factum <iis> qui quo animo inter nos simus | |
| ignorent alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis | |
| congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse | |
| videatur. ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, | 4.1 |
| redditae sunt a te litterae quibus, etsi te Tarsum proficisci | |
| demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi | |
| adferebas; cum interea, credo equidem, malevoli homines | |
| (late enim patet hoc vitium et est in multis), sed tamen | 5 |
| probabilem materiem nacti sermonis, ignari meae con- | |
| stantiae conabantur alienare a te voluntatem meam; qui te | |
| forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare | |
| dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae | |
| ne ab iis quidem fieri solerent qui brevi tempore sibi succedi | 10 |
| putarent. | |
| Horum ego sermone non movebar. quin etiam, credas mi | 5.1 |
| velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex | |
| annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam | |
| undecim mensuum provinciam factam esse gaudebam, si | |
| absenti mihi unius mensis labor detractus esset. illud, vere | 5 |
| dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tris | |
| cohortis, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint. | |
| molestissime autem fero quod te ubi visurus sim nescio; eoque | |
| ad te tardius scripsi quod cottidie te ipsum exspectabam, cum | |
| interea ne litteras quidem ullas accepi quae me docerent quid | 10 |
| ageres aut ubi te visurus essem. itaque virum fortem mihique | |
| in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, | |
| misi ad te, cui si tibi videretur, cohortis traderes, ut, dum | |
| tempus anni esset idoneum, aliquid negoti gerere possem. in | |
| quo tuo consilio ut me sperarem esse usurum et amicitia | 15 |
| nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem | |
| despero. sed plane quando aut ubi te visurus sim, nisi ad | |
| me scripseris, ne suspicari quidem possum. | |
| Ego ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intelle- | 6.1 |
| gant curabo. de tuo in me animo iniquis secus existimandi | |
| videris non nihil loci dedisse. id si correxeris, mihi valde | |
| gratum erit. et ut habere rationem possis quo loco me salva | |
| lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni prid. Kal. | 5 |
| Sext., iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi | |
| ab Iconio prid. Kal. Sept. nunc tu et ex diebus et ex ratione | |
| itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues quo loco | |
| id commodissime fieri possit et quo die. |