| med. Febr.(?) 50 Laodiceae | |
| CICERO S. D. APPIO PULCHRO | |
| Pluribus verbis ad te scribam cum plus oti nactus ero. haec | 3.7.1.1 |
| scripsi subito, cum Bruti pueri Laodiceae me convenissent et | |
| se Romam properare dixissent. itaque nullas iis praeterquam | |
| ad te et ad Brutum dedi litteras. | |
| Legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae | 2.1 |
| iniquissimae reddiderunt, quod eorum aedificationem litteris | |
| meis impedissem. eadem autem epistula petebas ut eos quam | |
| primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi | |
| liberarem, et simul peracute querebare quod eos tributa | 5 |
| exigere vetarem prius quam ego re cognita permisissem. genus | |
| enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non | |
| <possem> nisi cum ad hiemem me ex Cilicia recepissem. | |
| Ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis | 3.1 |
| tuae. primum, cum ad me aditum esset ab iis qui dicerent | |
| a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me | |
| scribere ne facerent ante quam ego rem causamque cognos- | |
| sem? non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis. | 5 |
| quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me | |
| venire debuerint! 'tam longe?' inquis. quid? cum dabas iis | |
| litteras per quas mecum agebas ne eos impedirem quo | |
| minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos | |
| arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim | 10 |
| litteras adferebant ut opus aestate facere possent, eas mihi | |
| post brumam reddiderunt. sed scito et multo pluris esse qui | |
| de tributis recusent quam qui exigi velint et me tamen quod | |
| te velle existimem esse facturum. de Appianis hactenus. | |
| A Pausania, Lentuli liberto, accenso meo, audivi cum | 4.1 |
| diceret te secum esse questum quod tibi obviam non prodis- | |
| sem. scilicet contempsi te, nec potest fieri me quicquam | |
| superbius! cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset | |
| isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset | 5 |
| incertumque utra via, cum essent duae, altera <A.> Varronem, | |
| tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum | |
| meum, tibi obviam misi. mandavi utrique eorum ut a te ad | |
| me recurrerent ut tibi obviam prodire possem. currens Lepta | |
| venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse. | 10 |
| confestim Iconium veni. cetera iam tibi nota sunt. an ego | |
| tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde | |
| imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, | |
| amico, qui in isto genere multo etiam ambitiosius facere | |
| soleam quam honos meus et dignitas postulat? sed haec | 5.1 |
| hactenus. illud idem Pausania dicebat te dixisse: 'quidni? | |
| Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obviam, Cicero | |
| Appio noluit.' quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea | |
| sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo | 5 |
| rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus ut Stoici | |
| rectissime putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem | |
| valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? cum | |
| ea consecutus nondum eram quae sunt hominum opinionibus | |
| amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admi- | 10 |
| ratus; viros eos qui ea vobis reliquissent magnos arbitrabar. | |
| postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia ut | |
| mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam acquirendum | |
| putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me | |
| speravi esse factum. nec mehercule aliter vidi existimare vel | 15 |
| Cn. Pompeium, quem omnibus qui umquam fuerunt, vel | |
| P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono. tu si aliter existimas, | |
| nihil errabis si paulo diligentius, ut quid sit εὐγένεια [quid | |
| sit nobilitas] intellegas, Athenodorus, Sandonis filius, quid | |
| de his rebus dicat attenderis. | 20 |
| Sed ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo verum | 6.1 |
| etiam amicissimum existimes velim. profecto omnibus meis | |
| officiis efficiam ut ita esse vere possis iudicare. tu autem si id | |
| agis ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris | |
| quam ego tua laborarim, libero te ista cura: | 5 |
| 'πάρ’ ἔμοιγε καὶ ἄλλοι | |
| οἵ κέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα Ζεύς.' | |
| si autem natura es φιλαίτιος, illud non perficies, quo minus | |
| tua causa velim; hoc adsequere ut, quam in partem tu | |
| accipias, minus laborem. | 10 |
| Haec ad te scripsi liberius fretus conscientia offici mei | |
| benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, | |
| quoad tu voles, conservabo. |