a. d. viii Id. Oct. 51 in castris in agro Mopsuhestiae
|
|
CICERO S. D. APPIO PULCHRO
|
|
Etsi, quantum ex tuis litteris intellegere potui, videbam te
|
3.8.1.1
|
hanc epistulam cum ad urbem esses esse lecturum refrigerato
|
|
iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen,
|
|
cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione
|
|
scripsisses, faciendum mihi putavi ut tuis litteris brevi
|
5
|
responderem.
|
|
Sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodam
|
2.1
|
modo relinquenda sunt. nihil enim habent quod definitum
|
|
sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi
|
|
non esse amicum, idque pro tribunali cum aliquid ageretur
|
|
et non nullis in conviviis intellegi potuisse. hoc totum nihil
|
5
|
esse possum intellegere, sed, cum sit nihil, ne quid dicatur
|
|
quidem intellego. illud quidem scio, meos multos et illustris
|
|
et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua
|
|
summa laude et cum magna [sollicitudine] significatione
|
|
nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri.
|
10
|
Nam quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut
|
|
elegantius aut iustius quam ut sumptus egentissimarum
|
|
civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae,
|
|
praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum
|
|
genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non
|
15
|
erat. Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad
|
|
me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum
|
|
solvendo civitates non essent. hic ego multa simul cogitavi.
|
3.1
|
primum te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut
|
|
nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto lega-
|
|
tionum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali
|
|
multis verbis disputavisse: primum Ap. Claudium senatui
|
5
|
populoque Romano non Midaensium testimonio (in ea
|
|
enim civitate mentio facta est) sed sua sponte esse laudatum;
|
|
deinde me i[s]ta vidisse accidere multis ut eorum causa
|
|
legationes Romam venirent, sed iis legationibus non memi-
|
|
nisse ullum tempus laudandi aut locum dari; studia mihi
|
10
|
eorum placere, quod in te bene merito grati essent, consilium
|
|
totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare
|
|
in eo officium suum, laudaturum me si qui suo sumptu
|
|
functus esset officio, concessurum si legitimo, non permis-
|
|
surum si infinito.
|
15
|
Quid enim reprehendi potest? nisi quod addis visum esse
|
|
quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes
|
|
impediendas esse accommodatum. iam non tantum mihi
|
|
videntur iniuriam facere ii qui haec disputant quam si
|
|
cuius aures ad hanc disputationem patent. Romae composui
|
4.1
|
edictum; nihil addidi nisi quod publicani me rogarunt, cum
|
|
Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis
|
|
transferrem in meum. diligentissime scriptum caput est quod
|
|
pertinet ad minuendos sumptus civitatum. quo in capite sunt
|
5
|
quaedam nova, salutaria civitatibus, quibus ego magno
|
|
opere delector; hoc vero ex quo suspicio nata est me exquisisse
|
|
aliquid in quo te offenderem tralaticium est. neque enim
|
|
eram tam desipiens ut privatae rei causa legari putarem qui
|
|
et tibi non privato et pro re non privata sua sed publica, non
|
10
|
in privato sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu,
|
|
ut gratias agerent mittebantur; neque, cum edixi ne quis
|
|
iniussu meo proficisceretur, exclusi eos qui me in castra et qui
|
|
trans Taurum persequi non possent—nam id est maxime in
|
|
tuis litteris irridendum. quid enim erat quod me per-
|
15
|
sequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laodicea
|
|
usque ad Iconium iter ita fecerim ut me omnium illarum dioe-
|
|
cesium quae cis Taurum sunt omniumque earum civitatum
|
|
magistratus legationesque convenirent? nisi forte postea
|
5.1
|
coeperunt legare quam ego Taurum transgressus sum; quod
|
|
certe non ita est. cum enim Laodiceae, cum Apameae, cum
|
|
Synnadis, cum Philomelii, cum Iconii essem, quibus in
|
|
oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis
|
5
|
legationes erant constitutae. atque hoc tamen te scire volo,
|
|
me de isto sumptu legationum aut minuendo aut remittendo
|
|
decrevisse nil nisi quod principes civitatum a me postulassent,
|
|
ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam
|
|
exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum
|
10
|
inducerentur sumptus minime necessarii. ego autem, cum
|
|
hoc suscepissem non solum iustitia sed etiam misericordia
|
|
adductus ut levarem miseriis perditas civitates et perditas
|
|
maxime per magistratus suos, non potui in illo sumptu non
|
|
necessario neglegens esse.
|
15
|
Tu, <si> istius modi sermones ad te delati de me sunt, non
|
|
debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut quae tibi
|
|
in mentem veniant aliis attribuas, genus sermonis inducis in
|
|
amicitiam minime liberale. ego, si in provincia de tua fama
|
|
detrahere umquam cogitassem, non generum tuum * * *
|
20
|
libertum Brundisii neque ad praefectum fabrum Corcyrae
|
|
quem in locum me venire velles rettulissem. qua re potes
|
|
doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia
|
|
gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis
|
|
tollere, 'disputabant, ego contra disserebam; dicebant, ego
|
25
|
negabam.'
|
|
An mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc
|
6.1
|
quidem, quod cum me Laodiceam venire voluisses, Taurum
|
|
ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus erat
|
|
Apameae, Synnade, Philomelii, tuus Tarsi? non dicam plura,
|
|
ne in quo te obiurgem id ipsum videar imitari; illud dicam
|
5
|
ut sentio: si ista quae alios loqui dicis ipse sentis, tua summa
|
|
culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen,
|
|
quod audis, culpa non nulla est. mea ratio in tota amicitia
|
|
nostra constans et gravis reperietur. quod si qui me astuti-
|
|
orem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem
|
10
|
semper defenderim, cum praesertim mihi usu venturum non
|
|
arbitrarer ut ego quoque a te absens defendendus essem,
|
|
nunc committere ut tu iure optimo me absentem deserere
|
|
posses?
|
|
Unum genus excipio sermonis in quo persaepe aliquid
|
7.1
|
dicitur quod te putem nolle dici, si aut legatorum tuorum
|
|
cuipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male
|
|
dicitur; quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit me
|
|
audiente ut aut gravius diceretur aut in pluris quam mecum
|
5
|
Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime
|
|
quereretur te aliorum improbitate minus felicem fuisse. hos
|
|
ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut
|
|
ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde
|
|
repressi.
|
10
|
Si quis est qui neminem bona fide in gratiam putet redire
|
|
posse, non nostram is perfidiam coarguit sed indicat suam,
|
|
simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem
|
|
quem mea instituta in provincia non delectant et quadam
|
|
dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se
|
15
|
putat, cum uterque nostrum recte fecerit sed non idem
|
|
uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo.
|
|
liberalitas tua ut hominis nobilissimi latius in provincia
|
8.1
|
patuit. nostra si angustior (etsi de tua prolixa beneficaque
|
|
natura limavit aliquid posterior annus propter quandam
|
|
tristitiam temporum), non debent mirari homines, cum et
|
|
natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et
|
5
|
temporibus, quibus alii moventur, isdem ego movear,
|
|
'me<d> esse acerbum sibi ut<i> sim dulcis mihi.'
|
|
De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se
|
9.1
|
mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea
|
|
mandata curae fore. in quibus unum illud te praecipue rogo,
|
|
ut cures ne quid mihi ad hoc negoti aut oneris accedat aut
|
|
temporis, Hortensiumque, nostrum collegam et familiarem,
|
5
|
roges ut, si umquam mea causa quicquam aut sensit aut
|
|
fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil
|
|
potest esse inimicius.
|
|
De nostris rebus quod scire vis, Tarso Non. Oct. Amanum
|
10.1
|
versus profecti sumus. haec scripsi postridie eius diei, cum
|
|
castra haberem in agro Mo<p>s<u>hestiae. si quid egero,
|
|
scribam ad te neque domum umquam ad me litteras mittam
|
|
quin adiungam eas quas tibi reddi velim. de Parthis quod
|
5
|
quaeris, fuisse nullos puto. Arabes qui fuerunt admixto
|
|
Parthico ornatu dicuntur omnes revertisse. hostem esse in
|
|
Syria negant ullum.
|
|
Tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas
|
|
et de meis et de omni rei publicae statu. de quo sum sollicitus
|
10
|
eo magis quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in
|
|
Hispaniam iturum.
|
|