| paulo post x Kal. Febr. 50 Laodiceae | |
| CICERO APPIO PULCHRO S. | |
| Vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humani- | 3.9.1.1 |
| tatis, offici, diligentiae. aspectus videlicet urbis tibi tuam | |
| pristinam urbanitatem reddidit. nam quas ex itinere ante | |
| quam ex Asia egressus es ad me litteras misisti, unas de legatis | |
| a me prohibitis proficisci, alteras de Appi<an>orum aedifi- | 5 |
| catione impedita, legi perinvitus. itaque conscientia meae | |
| constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. iis vero | |
| litteris lectis quas Philotimo, liberto meo, dedisti cognovi | |
| intellexique in provincia multos fuisse qui nos quo animo | |
| inter nos sumus esse nollent, ad urbem vero ut accesseris, vel | 10 |
| potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis qua in te | |
| absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te obser- | |
| vantia et constantia fuissem. itaque quanti illud me aestimare | |
| putas quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit quod | |
| ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te | 15 |
| parem mihi gratiam relaturum? tu vero facile facies; nihil | |
| est enim quod studio et benevolentia, vel amore potius, | |
| effici non possit. | |
| Ego, etsi et ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per | 2.1 |
| litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris | |
| de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque | |
| vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer (nam id | |
| quidem Ἐπικούρειον est), sed mehercule quod tua dignitas | 5 |
| atque amplitudo mihi est ipsa cara per se. qua re, quoniam | |
| pluris tu habes quam ceteri quos scias in hanc provinciam | |
| proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissi- | |
| mum mihi feceris si ad me, simul atque adeptus eris quod et tu | |
| confidis et ego opto, litteras miseris. longi subselli, ut noster | 10 |
| Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum | |
| alterumve diem abstulerit (quid enim potest amplius?), tua | |
| tamen dignitas suum locum obtinebit. sed si me diligis, si a me | |
| diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia adficiar, | |
| mittito. | 15 |
| Et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi | 3.1 |
| persolvas. cum ipsam cognitionem iuris auguri consequi | |
| cupio tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me | |
| muneribusque delector. quod autem a me tale quiddam | |
| desideras, sane mihi considerandum est quonam te remunerer | 5 |
| potissimum genere. nam profecto non est meum, qui in | |
| scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, | |
| committere ut neglegens <non> scribendo fuisse videar, | |
| praesertim cum id non modo neglegentis sed etiam ingrati | |
| animi crimen futurum sit. | 10 |
| Verum haec videbimus. illud quod polliceris velim pro tua | 4.1 |
| fide diligentiaque et pro nostra non instituta sed iam invete- | |
| rata amicitia cures <et> enitare, ut supplicatio nobis quam | |
| honorificentissime quam primumque decernatur. omnino | |
| serius misi litteras quam vellem (in quo cum difficultas | 5 |
| navigandi fuit odiosa tum <in> ipsum discessum senatus | |
| incidisse credo meas litteras), sed id feci adductus auctoritate | |
| et consilio tuo, idque a me recte factum puto quod non statim | |
| ut appellatus imperator sim sed aliis rebus additis aestivisque | |
| confectis litteras miserim. haec igitur tibi erunt curae, quem | 10 |
| ad modum ostendis, meque totum et mea et meos com- | |
| mendatos habebis. |