| parte priore Apr. 50 | |
| CICERO APPIO PULCHRO S. | |
| Cum est ad nos adlatum de temeritate eorum qui tibi | 3.10.1.1 |
| negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus | |
| sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere | |
| potuit, tamen, ut me collegi, cetera mi facillima videbantur, | |
| quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, | 5 |
| multaque mihi veniebant in mentem quam ob rem istum | |
| laborem tibi etiam honori putarem fore. illud plane moleste | |
| tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc | |
| invidorum consilio esse tibi ereptum videbam. quod tu si | |
| tanti facies quanti ego semper iudicavi faciendum esse, | 10 |
| facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore tri- | |
| umphum iustissimum. ego enim plane video fore nervis, | |
| opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos paeniteat | |
| intemperantiae suae. de me tibi si<c> contestans omnis deos | |
| promitto atque confirmo, me pro tua dignitate (malo enim | 15 |
| dicere quam pro salute) in hac provincia cui tu praefuisti | |
| rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari | |
| hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris | |
| suscepturum officia atque partis. omnia volo a me et postules | |
| et <ex>spectes. vincam meis officiis cogitationes tuas. | 20 |
| Q. Servilius perbrevis mihi a te litteras reddidit, quae | 2.1 |
| mihi tamen nimis longae visae sunt; iniuriam enim | |
| mihi fieri putabam cum rogabar. nollem accidisset tempus | |
| in quo perspicere posses quanti te, quanti Pompeium, quem | |
| unum ex omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum | 5 |
| facerem; quamquam in consuetudine cottidiana perspexisses, | |
| sicuti perspicies. sed quoniam accidit, si quid a me praeter- | |
| missum erit, commissum facinus et admissum dedecus | |
| confitebor. | |
| Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari | 3.1 |
| fide, cuius tui benefici sum ego testis, praestat tibi memoriam | |
| benevolentiamque quam debet. qui cum maximis suis rebus | |
| coactus a me invitissimo decessisset, tamen, ut vidit interesse | |
| tua, conscendens iam navem Epheso Laodiceam revertit. | 5 |
| talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, | |
| plane dubitare non possum quin tibi amplitudo ista sollicitudo | |
| futura sit. si vero efficis ut censores creentur et si ita gesseris | |
| censuram ut et debes et potes, non tibi solum sed tuis | |
| omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum. | 10 |
| illud pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, | |
| ut, cum hic tibi satis fecerimus, istic quoque nostram in te | |
| benevolentiam navare possimus. | |
| Quae de hominum atque ordinum omnium erga te studiis | 4.1 |
| scribis ad me minime mihi miranda et maxime iucunda | |
| acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a familiaribus | |
| meis. itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius | |
| mihi amicitia non solum [etiam] ampla sed etiam iucunda | 5 |
| est, ea tribui quae debeantur, tum vero remanere etiam | |
| nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga | |
| fortis et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa | |
| merces est laborum et vigiliarum mearum. | |
| Illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem | 5.1 |
| fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem duobus capitis | |
| iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis | |
| suscipiendis oblivisceretur [pro] omnium fortunarum ac | |
| rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis | 5 |
| vel praesidiis redundares, <ipsi,> ut levissime dicam, multa | |
| deessent. cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me | |
| a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item | |
| sermone multa scripta sunt abs te. ego autem citius cum eo | |
| qui tuas inimicitias suscepisset veterem coniunctionem | 10 |
| diremissem quam novam conciliassem; neque enim de meo | |
| erga te studio dubitare debes neque id est obscurum cuiquam | |
| in provincia nec Romae fuit. | |
| Sed tamen significatur in tuis litteris suspicio quaedam et | 6.1 |
| dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum | |
| expostulandi, purgandi autem mei necessarium. ubi enim | |
| ego cuiquam legationi fui impedimento quo minus Romam | |
| ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te palam | 5 |
| odissem, minus quod tibi obesset facere, si clam, magis | |
| aperte inimicus esse? quod si essem ea perfidia qua sunt ii qui | |
| in nos haec conferunt, tamen ea stultitia certe non fuissem | |
| ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut in quo tibi | |
| nihil nocerem summam ostenderem voluntatem nocendi. ad | 10 |
| me adire quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent | |
| nimis magnos sumptus legatis decerni. quibus ego non tam | |
| imperavi quam censui sumptus legatis quam maxime ad | |
| legem Corneliam decernendos; atque in eo ipso me non | |
| perseverasse testes sunt rationes civitatum, in quibus | 15 |
| quantum quaeque voluit legatis tuis datum induxit. | |
| Te autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! | 7.1 |
| non modo sublatos sumptus sed etiam a procuratoribus | |
| eorum qui iam profecti essent repetitos et ablatos eamque | |
| causam multis omnino non eundi fuisse. quererer tecum | |
| atque expostularem ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc | 5 |
| tuo tempore quam accusare te mallem idque putarem esse | |
| rectius. itaque nihil de te, quod credideris, de me, quam ob | |
| rem non debueris credere, pauca dicam. nam si me virum | |
| bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina cui me a pueritia | |
| dedi, si satis magni animi, non minimi consili, in maximis | 10 |
| rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum | |
| et insidiosum et fallax in amicitia sed ne humile quidem aut | |
| ieiunum debes agnoscere. sin autem me astutum et occultum | 8.1 |
| libet fingere, quid est quod minus cadere in eius modi | |
| naturam possit quam aut florentissimi hominis aspernari | |
| benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in | |
| provincia cuius laudem domi defenderis aut in ea re animum | 5 |
| ostendere inimicum in qua nihil obsis aut id eligere ad | |
| perfidiam quod ad indicandum odium apertissimum sit, ad | |
| nocendum levissimum? quid erat autem cur ego in te tam | |
| implacabilis essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem cum | |
| tibi prope necesse esset eas agere partis inimicum mihi fuisse | 10 |
| cognossem? cum vero reditum nostrum in gratiam uterque | |
| expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti quod | |
| me aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum | |
| te Puteolos prosequerer, in quo non exspectationem tuam | |
| diligentia mea vicerim? | 15 |
| Quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem | 9.1 |
| referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis | |
| aptius, quam hominis nobilissimi atque honoratissimi | |
| coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui | |
| mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae | 5 |
| tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia | |
| quadam sed aliqua potius sapientia secutus sum. quid? illa | |
| vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, | |
| studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio | |
| vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! atque | 10 |
| haec domestica; quid illa tandem popularia, reditus illustris | |
| in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari | |
| potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdoti col- | |
| legium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores | |
| nostros fas non erat sed ne cooptari quidem sacerdotem | 15 |
| licebat qui cuiquam ex collegio esset inimicus? | |
| Quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam | 10.1 |
| tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego | |
| Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? etenim, si merita valent, | |
| patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi | |
| per illum restitutum puto; si consuetudinis iucunditas, quae | 5 |
| fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate | |
| coniunctior? si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille | |
| non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se | |
| in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, | |
| quibus ille me rebus non ornat[issim]um voluit amplissime? | 10 |
| qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem | |
| meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis! | |
| quo studio providit ne quae me illius temporis invidia | |
| attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis | |
| denique texit suis! quibus quidem temporibus haec in eo | 15 |
| gravitas, haec animi altitudo fuit non modo ut Phrygi alicui | |
| aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum | |
| quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet. | |
| huius igitur filius cum sit gener tuus cumque praeter hanc | |
| coniunctionem adfinitatis quam sis Cn. Pompeio carus | 20 |
| quamque iucundus intellegam, quo tandem animo in te esse | |
| debeo? cum praesertim eas ad me is litteras miserit quibus, | |
| etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer | |
| tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem | |
| nutumque converterem. | 25 |
| Sed haec hactenus; pluribus enim etiam fortasse verbis | 11.1 |
| quam necesse fuit scripta sunt. nunc ea quae a me profecta | |
| quaeque instituta sunt cognosce. * * * | |
| Atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam | |
| pro periculo tuo. te enim, ut spero, propediem censorem | 5 |
| audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi | |
| summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec | |
| quae nos de te agimus cogitanda esse censeo. |