| vi Kal. Quint. 50(?) in castris ad Pyramum | |
| CICERO APPIO PULCHRO, UT SPERO, CENSORI S. D. | |
| Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi | 3.11.1.1 |
| sunt uno tempore a te epistulae duae, quas ad me Q. Servilius | |
| Tarso miserat. earum in altera dies erat adscripta Non. Apr., | |
| in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non erat. | |
| respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de | 5 |
| absolutione maiestatis. de qua etsi permulto a<n>te certior | |
| factus eram litteris, nuntiis, fama denique ipsa (nihil enim | |
| fuit clarius, non quo quisquam aliter putasset, sed nihil de | |
| insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet), tamen | |
| eadem illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum | 10 |
| quia planius loquebantur et uberius quam vulgi sermo sed | |
| etiam quia magis videbar tibi gratulari cum de te ex te ipso | |
| audiebam. complexus igitur sum cogitatione te absentem, | 2.1 |
| epistulam vero osculatus etiam ipse mihi gratulatus sum. | |
| quae enim <a> cuncto populo, a senatu, a iudicibus ingenio, | |
| industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse adsentor | |
| fortasse cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. | 5 |
| Nec tam gloriosum exitum tui iudici exstitisse sed tam | |
| pravam inimicorum tuorum mentem fuisse mirabar. 'de | |
| ambitu vero quid interest' inquies 'an de maiestate?' ad | |
| rem, nihil; alterum enim non attigisti, alteram auxisti. | |
| verum tamen est maiestas, etsi Sulla voluit ne in quemvis | 10 |
| impune declamari liceret, <ambigua>; ambitus vero ita | |
| apertam vim habet ut aut accusetur improbe aut defendatur. | |
| quid enim? facta necne facta largitio ignorari potest? | |
| tuorum autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit? | |
| me miserum, qui non adfuerim! quos ego risus excitassem! | 15 |
| Sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis litteris | 3.1 |
| iucundissima fuerunt: unum, quod te ab ipsa re publica | |
| defensum scribis, quae quidem etiam in summa bonorum | |
| et fortium civium copia tueri talis viros deberet, nunc vero | |
| eo magis quod tanta penuria est in omni vel honoris vel | 5 |
| aetatis gradu ut iam orba civitas talis tutores complecti | |
| debeat; alterum, quod Pompei et Bruti fidem benevolenti- | |
| amque mirifice laudas. laetor virtute et officio cum tuorum | |
| necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius | |
| omnium saeculorum et gentium principis, alterius iam | 10 |
| pridem iuventutis, celeriter, ut spero, civitatis. de mercen- | |
| nariis testibus a suis civitatibus notandis, nisi iam factum | |
| aliquid est per Flaccum, fiet a me cum per Asiam decedam. | |
| Nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi | 4.1 |
| formam communium temporum et totius rei publicae | |
| misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi | |
| est grata; video enim et pericula leviora quam timebam et | |
| maiora praesidia, si quidem, ut scribis, omnes vires civitatis | 5 |
| se ad Pompei ductum applicaverunt, tuumque simul | |
| promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam | |
| rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua | |
| diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen | |
| rei publicae statum per te notum esse voluisti. nam auguralis | 10 |
| libros ad commune utriusque nostrum otium serva. ego enim | |
| a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te | |
| otiosissimum esse arbitrabar. nunc tamen, ut ipse polliceris, | |
| pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis | |
| exspectabo. | 15 |
| D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me, | 5.1 |
| nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, | |
| qui sunt omnes tui. stomachosiores meas litteras quas dicas | |
| esse non intellego. bis ad te scripsi me purgans diligenter, te | |
| leviter accusans in eo quod de me cito credidisses. quod | 5 |
| genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi | |
| displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae | |
| non fuerunt disertae, scito meas non fuisse. ut enim | |
| Aristarchus Homeri versum negat quem non probat, sic tu | |
| (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris | 10 |
| meum. | |
| Vale, et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo | |
| multum cogitato tuo. |