| iii aut prid. Non. Sext. 50 Sidae | |
| CICERO APPIO PULCHRO S. | |
| Gratulabor tibi prius (ita enim rerum ordo postulat), deinde | 3.12.1.1 |
| ad me convertar. | |
| Ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque | |
| id quod nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud | |
| quod, quo melior civis, quo vir clarior, quo fortior amicus es | 5 |
| quoque plura virtutis industriae ornamenta in te sunt, eo | |
| mirandum est magis nullam ne in tabellae quidem latebra | |
| fuisse absconditam malevolentiam quae te impugnare | |
| auderet. non horum temporum, non horum hominum atque | |
| morum negotium. nihil iam sum pridem admiratus magis. | 10 |
| De me autem, suscipe paulisper meas partis et eum te esse | 2.1 |
| finge qui sum ego: si facile inveneris quid dicas, noli | |
| ignoscere haesitationi meae. ego vero velim mihi Tulliaeque | |
| meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere | |
| evenire ea quae me insciente facta sunt a meis. sed ita | 5 |
| cecidisse ut agerentur eo tempore, spero omnino cum aliqua | |
| felicitate et opto—verum tamen plus me in hac spe tua | |
| sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas | |
| temporis. itaque quem ad modum expediam exitum huius | |
| institutae orationis non reperio. neque enim tristius dicere | 10 |
| quicquam debeo ea de re quam tu ipse om<i>nibus optimis | |
| prosequeris neque non me tamen mordet aliquid. in quo | |
| unum non vereor, ne tu parum perspicias ea quae gesta sint | |
| ab aliis esse gesta; quibus ego ita mandaram ut, cum tam | |
| longe afuturus essem, ad me ne referrent, agerent quod | 15 |
| probassent. in hoc autem mihi illud occurrit: 'quid tu igitur | 3.1 |
| si adfuisses?' rem probassem, de tempore nihil te invito, | |
| nihil sine consilio egissem tuo. | |
| Vides sudare me iam dudum laborantem quo modo <et> | |
| ea tuear quae mihi tuenda sunt et te non offendam. leva me | 5 |
| igitur hoc onere; numquam enim mihi videor tractasse | |
| causam difficiliorem. sic habeto tamen: nisi iam tunc omnia | |
| negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, | |
| tametsi nihil videbatur ad meum erga te pristinum studium | |
| addi posse, tamen hac mihi adfinitate nuntiata non maiore | 10 |
| equidem studio sed acrius, apertius, significantius dignitatem | |
| tuam defendissem. decedenti mihi et iam imperio annuo | 4.1 |
| terminato a. d. III Non. Sext., cum ad Sidam navi accederem | |
| et mecum Q. Servilius esset, litterae a meis sunt redditae. | |
| dixi statim Servilio (etenim videbatur esse commotus) ut | |
| omnia a me maiora exspectaret. quid multa? benevolentior | 5 |
| tibi quam fui nilo sum factus, diligentior ad declarandam | |
| benevolentiam multo. nam ut vetus nostra simultas antea | |
| stimulabat me ut caverem ne cui suspicionem ficte recon- | |
| ciliatae gratiae darem, sic adfinitas nova curam mihi adfert | |
| cavendi ne quid de summo meo erga te amore detractum | 10 |
| esse videatur. |