| Sext. 50 Rhodi(?) | |
| CICERO APPIO PULCHRO S. | |
| Quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando expeten- | 3.13.1.1 |
| dum studium tuum, sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, | |
| inserviebam honori tuo. dicam tamen vere, plus quam | |
| acceperas reddidisti. quis enim ad me non perscripsit te | |
| non solum auctoritate, oratione, sententia tua, quibus ego | 5 |
| a tali viro contentus eram, sed etiam opera, consilio, domum | |
| veniendo, conveniendis meis nullum onus offici cuiquam | |
| reliquum fecisse? haec mihi ampliora multo sunt quam illa | |
| ipsa propter quae haec laborantur. insignia enim virtutis | |
| multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta | 10 |
| studia adsequi sola virtus potest. | |
| Itaque mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam | 2.1 |
| amicitiam, qua nihil est uberius, praesertim in iis studiis qui- | |
| bus uterque nostrum devinctus est. nam tibi me profiteor et | |
| in re publica socium, de qua idem sentimus, et in cottidiana | |
| vita coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. vellem | 5 |
| ita fortuna tulisset ut, quanti ego omnis tuos facio, <ta>nti | |
| tu meos facere posses; quod tamen ipsum nescio qua permotus | |
| animi divinatione non <de>spero. sed hoc nihil ad te; | |
| nostrum est onus. illud velim sic habeas, quod intelleges, hac | |
| re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, | 10 |
| quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse | |
| detractum. | |
| Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam. eo | |
| brevior est epistula et ut adversus magistrum morum | |
| modestior. | 15 |