| c. x Kal. Mai. 49 in Cumano | |
| M. CICERO S. D. SER. SULPICIO | |
| C. Trebatius, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse | 4.1.1.1 |
| quibus in locis essem, molesteque te ferre quod me propter | |
| valetudinem tuam, cum ad urbem accessissem, non vidisses, | |
| et hoc tempore velle te mecum, si propius accessissem, de | |
| officio utriusque nostrum communicare. | 5 |
| Utinam, Servi, salvis rebus (sic enim est dicendum) | |
| colloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid opis occidenti | |
| rei publicae tulissemus. cognoram enim iam absens te haec | |
| mala multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu | |
| tuo et post consulatum fuisse. ego autem, cum consilium tuum | 10 |
| probarem et idem ipse sentirem, nihil proficiebam. sero enim | |
| veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa, incideram | |
| in hominum pugnandi cupidorum insanias. nunc, quoniam | |
| nihil iam videmur opitulari posse rei publicae, si quid est in | |
| quo nobismet ipsis consulere possimus, non ut aliquid ex | 15 |
| pristino statu nostro retineamus sed ut quam honestissime | |
| lugeamus, nemo est omnium quicum potius mihi quam | |
| tecum communicandum putem. nec enim clarissimorum | |
| virorum, quorum similes esse debemus, exempla neque | |
| doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te fugiunt. | 20 |
| atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum, sive | |
| potius in conventum senatorum, esse venturum, ni veritus | |
| essem ne eius animum offenderem qui a me ut te imitarer | |
| petebat. cui quidem ego, cum me rogaret ut adessem in | |
| senatu, eadem omnia quae a te de pace et de Hispaniis dicta | 25 |
| sunt ostendi me esse dicturum. | |
| Res vides quo modo se habeat: orbem terrarum imperiis | 2.1 |
| distributis ardere bello, urbem sine legibus, sine iudiciis, sine | |
| iure, sine fide relictam direptioni et incendiis. itaque mihi | |
| venire in mentem nihil potest non modo quod sperem sed | |
| vix iam quod audeam optare. sin autem tibi, homini | 5 |
| prudentissimo, videtur utile esse nos colloqui, quamquam | |
| longius etiam cogitabam ab urbe discedere, cuius iam etiam | |
| nomen invitus audio, tamen propius accedam; Trebatioque | |
| mandavi ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret, | |
| idque ut facias velim, aut, si quem tuorum fidelium voles, ad | 10 |
| me mittas, ne aut tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi | |
| accedere. ego tantum tibi tribuo quantum mihi fortasse | |
| adrogo, ut exploratum habeam quicquid nos communi | |
| sententia statuerimus id omnis homines probaturos. | |
| Vale. | 15 |