| iii vel prid. Kal. Mai. 49 | |
| M. CICERO S. D. SER. SULPICIO | |
| A. d. III Kal. Mai., cum essem in Cumano, accepi tuas | 4.2.1.1 |
| litteras; quibus lectis cognovi non satis prudenter fecisse | |
| Philotimum, qui, cum abs te mandata haberet, ut scribis, de | |
| omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas misisset, | |
| quas intellexi breviores fuisse quod eum perlaturum putasses. | 5 |
| sed tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me | |
| convenit et Servius noster. his placuit ut tu in Cumanum | |
| venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem egerunt. | |
| Quod meum consilium exquiris, id est tale ut capere | 2.1 |
| facilius ipse possim quam alteri dare. quid enim est quod | |
| audeam suadere tibi, homini summa auctoritate summaque | |
| prudentia? si quid rectissimum sit quaerimus, perspicuum | |
| est; si quid maxime expediat, obscurum. sin ii sumus qui | 5 |
| profecto esse debemus, ut nihil arbitremur expedire nisi | |
| quod rectum honestumque sit, non potest esse dubium quid | |
| faciendum nobis sit. | |
| Quod existimas meam causam coniunctam esse cum tua, | 3.1 |
| certe similis in utroque nostrum, cum optime sentiremus, | |
| error fuit. nam omnia utriusque consilia ad concordiam | |
| spectaverunt; qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius, | |
| gratiam quoque nos inire ab eo defendenda pace arbi- | 5 |
| trabamur. quantum nos fefellerit et quem in locum res | |
| deducta sit vides. neque solum ea perspicis quae geruntur | |
| quaeque iam gesta sunt sed etiam qui cursus rerum, qui | |
| exitus futurus sit. ergo aut probare oportet ea quae fiunt aut | |
| interesse etiam si non probes; quorum altera mihi turpis, | 10 |
| altera etiam periculosa ratio videtur. restat ut discedendum | 4.1 |
| putem; in quo reliqua videtur esse deliberatio, quod con- | |
| silium in discessu, quae loca sequamur. omnino cum miserior | |
| res numquam accidit tum ne deliberatio quidem difficilior. | |
| nihil enim constitui potest quod non incurrat in magnam | 5 |
| aliquam difficultatem. | |
| Tu, si videbitur, ita censeo facias ut, si habes iam statutum | |
| quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum con- | |
| silium tuum cum meo, supersedeas hoc labore itineris. sin | |
| autem est quod mecum communicare velis, ego te exspectabo. | 10 |
| tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, | |
| sicut intellexi et Servio et Postumiae placere. | |
| Vale. |