| parte pr. Sept. vel antea 46(?) Romae(?) | |
| M. CICERO S. D. SER. SULPICIO | |
| Vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis | 4.3.1.1 |
| praecipuo quodam dolore angi multi ad nos cottidie deferunt. | |
| quod quamquam minime miror et meum quodam modo | |
| agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari | |
| non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare. | 5 |
| me quidem, etsi nemini concedo qui maiorem ex pernicie et | |
| peste rei publicae molestiam traxerit, tamen multa iam | |
| consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum. | |
| multo enim ante tamquam ex aliqua specula prospexi | |
| tempestatem futuram, neque id solum mea sponte sed multo | 10 |
| etiam magis monente et denuntiante te. etsi enim afui | |
| magnam partem consulatus tui, tamen et absens cogno- | |
| scebam quae esset tua in hoc pestifero bello cavendo et | |
| praedicendo sententia et ipse adfui primis temporibus tui | |
| consulatus, cum accuratissime monuisti senatum collectis | 15 |
| omnibus bellis civilibus ut et illa timerent quae meminissent | |
| et scirent, cum superiores nullo tali exemplo antea in re | |
| publica cognito tam crudeles fuissent, quicumque postea rem | |
| publicam oppressisset armis multo intolerabiliorem futurum. | |
| nam quod exemplo fit id etiam iure fieri putant, sed aliquid | 20 |
| atque adeo multa addunt et adferunt de suo. qua re memi- | 2.1 |
| nisse debes eos qui auctoritatem et consilium tuum non sint | |
| secuti sua stultitia occidisse, cum tua prudentia salvi esse | |
| potuissent. | |
| Dices 'quid me ista res consolatur in tantis tenebris et | 5 |
| quasi parietinis rei publicae?' est omnino vix consolabilis | |
| dolor. tanta est omnium rerum amissio et desperatio recipe- | |
| randi. sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives | |
| sic existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere | |
| sanctitatem et prudentiam et dignitatem tuam. haec tibi ad | 10 |
| levandas molestias magna esse debent. quod autem a tuis | |
| abes, id eo levius ferendum est quod eodem tempore a multis | |
| et magnis molestiis abes. quas ad te omnis perscriberem nisi | |
| vererer ne ea cognosceres absens quae quia non vides mihi | |
| videris melior<e> esse condicione quam nos qui videmus. | 15 |
| Hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam | 3.1 |
| esse quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus | |
| quibus levari possent molestiae tuae. reliqua sunt in te ipso | |
| neque mihi ignota nec minima solacia, aut, <ut> quidem ego | |
| sentio, multo maxima. quae ego experiens cottidie sic probo | 5 |
| ut ea mihi salutem adferre videantur. te autem ab initio | |
| aetatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studio- | |
| sum fuisse omniaque quae a sapientissimis ad bene vivendum | |
| tradita essent summo studio curaque didicisse. quae quidem | |
| vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent; his vero | 10 |
| temporibus habemus aliud nihil in quo acquiescamus. nihil | |
| faciam insolenter neque te tali vel scientia vel natura praedi- | |
| tum hortabor ut ad eas te referas artis quibus a primis | |
| temporibus aetatis studium tuum dedisti. tantum dicam, | 4.1 |
| quod te spero approbaturum, me, postea quam illi arti cui | |
| studueram nihil esse loci neque in curia neque in foro | |
| viderem, omnem meam curam atque operam ad philoso- | |
| phiam contulisse. tuae scientiae excellenti ac singulari non | 5 |
| multo plus quam nostrae relictum est loci. qua re non equidem | |
| te moneo, sed mihi ita persuasi, te quoque in isdem versari | |
| rebus, quae etiam si minus prodessent, animum tamen | |
| a sollicitudine abducerent. | |
| Servius quidem tuus in omnibus ingenuis artibus in | 10 |
| primisque in hac in qua ego me scripsi acquiescere ita | |
| versatur ut excellat. a me vero sic diligitur ut tibi uni | |
| concedam, praeterea nemini, mihique ab eo gratia refertur. | |
| in quo ille existimat, quod facile appareat, cum me colat et | |
| observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum. | 15 |