| ex. Sept. aut in. Oct. 46 Romae | |
| M. CICERO S. D. SER. SULPICIO | |
| Accipio excusationem tuam qua usus es cur saepius ad me | 4.4.1.1 |
| litteras uno exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte | |
| quatenus aut neglegentia aut improbitate eorum qui | |
| epistulas accipiant fieri scribis ne ad nos perferantur; illam | |
| partem excusationis qua te scribis orationis paupertate (sic | 5 |
| enim appellas) isdem verbis epistulas saepius mittere nec | |
| nosco nec probo. et ego ipse, quem tu per iocum (sic enim | |
| accipio) divitias orationis habere dicis, me non esse verborum | |
| admodum inopem agnosco (εἰρωνεύεσθαι enim non necesse | |
| est), sed tamen idem (nec hoc εἰρωνευόμενος) facile cedo | 10 |
| tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae. | |
| Consilium tuum quo te usum scribis hoc Achaicum | 2.1 |
| negotium non recusavisse, cum semper probavissem, tum | |
| multo magis probavi lectis tuis proximis litteris. omnes enim | |
| causae quas commemoras iustissimae sunt tuaque et auctori- | |
| tate et prudentia dignissimae. quod aliter cecidisse rem | 5 |
| existimas atque opinatus sis, id tibi nullo modo adsentior. | |
| sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita perculsa | |
| et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus | |
| ubi ipse sit et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea | |
| et tui consili paenitet te et nos qui domi sumus tibi beati | 10 |
| videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, | |
| sed prae nobis beatus. atque hoc ipso melior est tua quam | |
| nostra condicio quod tu quid doleat scribere audes, nos ne id | |
| quidem tuto possumus; nec id victoris vitio, quo nihil | |
| moderatius, sed ipsius victoriae, quae civilibus bellis semper | 15 |
| est insolens. | |
| Uno te vicimus quod de Marcelli, collegae tui, salute | 3.1 |
| paulo ante quam tu cognovimus, etiam hercule quod quem | |
| ad modum ea res ageretur vidimus. nam sic fac existimes, | |
| post has miserias, id est postquam armis disceptari coeptum | |
| sit de iure publico, nihil esse actum aliud cum dignitate. nam | 5 |
| et ipse Caesar, accusata acerbitate Marcelli (sic enim | |
| appellabat) laudataque honorificentissime et aequitate tua | |
| et prudentia, repente praeter spem dixit se senatui roganti | |
| de Marcello ne omnis quidem causa negaturum. fecerat | |
| autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de | 10 |
| Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, | |
| cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet. noli | |
| quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus est ut speciem | |
| aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae. | |
| Itaque, cum omnes ante me rogati gratias Caesari | 4.1 |
| egissent praeter Volcacium (is enim, si eo loco esset, negavit | |
| se facturum fuisse), ego rogatus mutavi meum consilium; | |
| nam statueram, non mehercule inertia sed desiderio pristinae | |
| dignitatis, in perpetuum tacere. fregit hoc meum consilium | 5 |
| et Caesaris magnitudo animi et senatus officium; itaque | |
| pluribus verbis egi Caesari gratias, meque metuo ne etiam | |
| in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum | |
| solacium in malis. sed tamen, quoniam effugi eius offensio- | |
| nem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non | 10 |
| putare si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam | |
| intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam. | |
| nam etsi a prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et | |
| maxime philosophia delectavit, tamen hoc studium cottidie | |
| ingravescit, credo, et aetatis maturitate ad prudentiam et iis | 15 |
| temporum vitiis ut nulla res alia levare animum molestiis | |
| possit. a quo studio te abduci negotiis intellego ex tuis litteris, | 5.1 |
| sed tamen aliquid iam noctes te adiuvabunt. | |
| Servius tuus, vel potius noster, summa me observantia | |
| colit; cuius ego cum omni probitate summaque virtute tum | |
| studiis doctrinaque delector. is mecum saepe de tua mansione | 5 |
| aut decessione communicat. adhuc in hac sum sententia, | |
| nihil ut faciamus nisi quod maxime Caesar velle videatur. | |
| res sunt eius modi ut, si Romae sis, nihil praeter tuos | |
| delectare possit. de reliquis nihil melius ipso est; ceteri et | |
| cetera eius modi ut, si alterum utrum necesse sit, audire | 10 |
| ea malis quam videre. hoc nostrum consilium nobis minime | |
| iucundum est, qui te videre cupimus; sed consulimus tibi. | |
| Vale. |