| c. med. Mart. 45 Athenis | |
| SERVIUS CICERONI S. | |
| Postea quam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae | 4.5.1.1 |
| tuae, sane quam pro eo ac debui graviter molesteque tuli | |
| communemque eam calamitatem existimavi, qui, si istic | |
| adfuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem | |
| tibi declarassem; etsi genus hoc consolationis mi<se>rum | 5 |
| atque acerbum est propterea quia per quos ea confieri debet, | |
| propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur | |
| neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi | |
| videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse | |
| suum officium praestare. tamen, quae in praesentia in | 10 |
| mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non | |
| quo ea te fugere existimem sed quod forsitan dolore impeditus | |
| minus ea perspicias. | |
| Quid est quod tanto opere te commoveat tuus dolor | 2.1 |
| intestinus? cogita quem ad modum adhuc fortuna nobiscum | |
| egerit; ea nobis erepta esse quae hominibus non minus quam | |
| liberi cara esse debent, patriam, honestatem, dignitatem, | |
| honores omnis. hoc uno incommodo addito quid ad dolorem | 5 |
| adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus | |
| callere iam debet atque omnia minoris existimare? | |
| At illius vicem, credo, doles. quotiens in eam cogitationem | 3.1 |
| necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce | |
| temporibus non pessime cum iis esse actum quibus sine | |
| dolore licitum est mortem cum vita commutare! quid autem | |
| fuit quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere | 5 |
| invitare posset? quae res, quae spes, quod animi solacium? | |
| ut cum aliquo adulescente primario coniuncta aetatem | |
| gereret? licitum est tibi, credo, pro tua dignitate ex hac | |
| iuventute generum deligere cuius fidei liberos tuos te tuto | |
| committere putares. an ut ea liberos ex sese pareret quos | 10 |
| cum florentis videret laetaretur, qui rem a parente traditam | |
| per se tenere possent, honores ordinatim petituri essent, in | |
| re publica, in amicorum negotiis libertate sua <us>uri? quid | |
| horum fuit quod non prius quam datum est ademptum sit? | |
| at vero malum est liberos amittere. malum, nisi hoc peius | 15 |
| est, haec sufferre et perpeti. | |
| Quae res mihi non mediocrem consolationem attulit volo | 4.1 |
| tibi commemorare, si forte eadem res tibi dolorem minuere | |
| possit. ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus | |
| navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere. post me | |
| erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra | 5 |
| Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima | |
| fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. coepi | |
| egomet mecum sic cogitare: 'hem! nos homunculi indigna- | |
| mur si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita | |
| brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera | 10 |
| proiecta iacent? visne tu te, Servi, cohibere et meminisse | |
| hominem te esse natum?' crede mihi, cogitatione ea non | |
| mediocriter sum confirmatus. hoc idem, si tibi videtur, fac | |
| ante oculos tibi proponas. modo uno tempore tot viri | |
| clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta | 15 |
| deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt: in | |
| unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere | |
| commoveris? quae si hoc tempore non diem suum obisset, | |
| paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo | |
| nata fuerat. etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem | 5.1 |
| tuam avoca atque ea potius reminiscere quae digna tua | |
| persona sunt: illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una | |
| cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, con- | |
| sulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam | 5 |
| fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res | |
| publica occideret, vita excessisse. quid est quod tu aut illa | |
| cum fortuna hoc nomine queri possitis? | |
| Denique noli te oblivisci Ciceronem esse et eum qui aliis | |
| consueris praecipere et dare consilium, neque imitare malos | 10 |
| medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae | |
| scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius quae aliis | |
| tute praecipere soles ea tute tibi subiace atque apud animum | |
| propone. nullus dolor est quem non longinquitas temporis | 6.1 |
| minuat ac molliat. hoc te exspectare tempus tibi turpe est ac | |
| non ei rei sapientia tua te occurrere. quod si qui etiam | |
| inferis sensus est, qui illius in te amor fuit pietasque in omnis | |
| suos, hoc certe illa te facere non vult. da hoc illi mortuae, da | 5 |
| ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore maerent, da | |
| patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti | |
| possit. denique, quoniam in eam fortunam devenimus ut | |
| etiam huic rei nobis serviendum sit, noli committere ut | |
| quisquam te putet non tam filiam quam rei publicae | 10 |
| tempora et aliorum victoriam lugere. | |
| Plura me ad te de hac re scribere pudet, ne videar pru- | |
| dentiae tuae diffidere. qua re, si hoc unum proposuero, | |
| finem faciam scribendi: vidimus aliquotiens secundam | |
| pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te | 15 |
| laudem apisci; fac aliquando intellegamus adversam quoque | |
| te aeque ferre posse neque id maius quam debeat tibi onus | |
| videri, ne ex omnibus virtutibus haec una tibi videatur | |
| deesse. | |
| Quod ad me attinet, cum te tranquilliorem animo esse | 20 |
| cognoro, de iis rebus quae hic geruntur quem ad modumque | |
| se provincia habeat certiorem faciam. | |
| Vale. |