| med. Apr. 45 in Attici Nomentano | |
| M. CICERO S. D. SER. SULPICIO | |
| Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu | 4.6.1.1 |
| adfuisses. quantum enim praesens me adiuvare potueris et | |
| consolando et prope aeque dolendo facile ex eo intellego | |
| quod litteris lectis aliquantum acquievi. nam et ea scripsisti | |
| quae levare luctum possent et in me consolando non medio- | 5 |
| crem ipse animi dolorem adhibuisti. Servius tamen tuus | |
| omnibus officiis quae illi tempori tribui potuerunt declaravit | |
| et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga me | |
| animum tibi gratum putaret fore. cuius officia iucundiora | |
| scilicet saepe mihi fuerunt, numquam tamen gratiora. | 10 |
| Me autem non oratio tua solum et societas paene aegri- | |
| tudinis sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse | |
| existimo me non ita ferre casum meum ut tu tali sapientia | |
| praeditus ferendum putas. sed opprimor interdum et vix | |
| resisto dolori, quod ea me solacia deficiunt quae ceteris, | 15 |
| quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defu- | |
| erunt. nam et Q. Maximus, qui filium consularem, clarum | |
| virum et magnis rebus gestis, amisit, et L. Paulus, qui duo | |
| septem diebus, et vester Galus et M. Cato, qui summo | |
| ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus | 20 |
| fuerunt ut eorum luctum ipsorum dignitas consolaretur, ea | |
| quam ex re publica consequebantur. mihi autem, amissis | 2.1 |
| ornamentis iis quae ipse commemoras quaeque eram maximis | |
| laboribus adeptus, unum manebat illud solacium quod | |
| ereptum est. non amicorum negotiis, non rei publicae | |
| procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro | 5 |
| agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, | |
| id quod erat, omnis me et industriae meae fructus et fortunae | |
| perdidisse. sed cum cogitarem haec mihi tecum et cum | |
| quibusdam esse communia et cum frangerem iam ipse me | |
| cogeremque illa ferre toleranter, habebam quo confugerem, | 10 |
| ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis | |
| curas doloresque deponerem. | |
| Nunc autem hoc tam gravi vulnere etiam illa quae | |
| consanuisse videbantur recrudescunt. non enim, ut tum me | |
| a re publica maestum domus excipiebat quae levaret, sic | 15 |
| nunc domo maerens ad rem publicam confugere possum ut | |
| in eius bonis acquiescam. itaque et domo absum et foro, | |
| quod nec eum dolorem quem e re publica capio domus iam | |
| consolari potest nec domesticum res publica. | |
| Quo magis te exspecto teque videre quam primum cupio. | 3.1 |
| maior mihi <le>vatio [mihi] adferri nulla potest quam con- | |
| iunctio consuetudinis sermonumque nostrorum; quamquam | |
| sperabam tuum adventum (sic enim audiebam) appropin- | |
| quare. ego autem cum multis de causis te exopto quam | 5 |
| primum videre tum etiam ut ante commentemur inter nos | |
| qua ratione nobis traducendum sit hoc tempus, quod est | |
| totum ad unius voluntatem accommodandum, et prudentis | |
| et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi | |
| amicissimi. quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis | 10 |
| quae ratio sit ineunda nobis non agendi aliquid sed illius | |
| concessu et beneficio quiescendi. | |
| Vale. |