| Sept. 46(?) Romae | |
| M. CICERO S. D. M. MARCELLO | |
| Etsi eo te adhuc consilio usum intellego ut id reprehendere | 4.7.1.1 |
| non audeam, non quin ab eo ipse dissentiam sed quod ea te | |
| sapientia esse iudicem ut meum consilium non anteponam | |
| tuo, tamen et amicitiae nostrae vetustas et tua summa erga | |
| me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita | 5 |
| est, me hortata est ut ea scriberem ad te quae et saluti | |
| tuae conducere arbitrarer et non aliena esse ducerem a | |
| dignitate. | |
| Ego eum te esse qui horum malorum initia multo ante | 2.1 |
| videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, | |
| praeclare memini. sed idem etiam illa vidi, neque te con- | |
| silium civilis belli ita gerendi nec copias Cn. Pompei nec | |
| genus exercitus probare semperque summe diffidere; qua in | 5 |
| sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. | |
| itaque neque tu multum interfuisti rebus gerendis et ego id | |
| semper egi ne interessem. non enim iis rebus pugnabamus | |
| quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae | |
| erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares | 10 |
| non eramus. victi sumus igitur; aut, si vinci dignitas non | |
| potest, fracti certe et abiecti. in quo tuum consilium nemo | |
| potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi simul | |
| abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientem | |
| et bonum civem initia belli civilis invitum suscipere, extrema | 15 |
| libenter non persequi. qui non idem consilium quod tu | 3.1 |
| secuti sunt, eos video in duo genera esse distractos; aut enim | |
| renovare bellum conati sunt, ii qui se in Africam contulerunt, | |
| aut, quem ad modum nos, victori sese crediderunt. medium | |
| quoddam tuum consilium fuit, qui hoc fortasse humilis | 5 |
| animi duceres, illud pertinacis. | |
| Fateor a plerisque, vel dicam ab omnibus, sapiens tuum | |
| consilium, a multis etiam magni ac fortis animi iudicatum. | |
| sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam | |
| modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas | 10 |
| fortunas omnis obtinendas praeter voluntatem. sic enim | |
| intellexi, nihil aliud esse quod dubitationem adferret ei penes | |
| quem est potestas nisi quod vereretur ne tu illud beneficium | |
| omnino non putares. de quo quid sentiam nihil attinet | |
| dicere, cum appareat ipse quid fecerim. sed tamen, si iam | 4.1 |
| ita constituisses ut abesse perpetuo malles quam ea quae | |
| nolles videre, tamen id cogitare deberes, ubicumque esses, | |
| te fore in eius ipsius quem fugeres potestate. qui si facile | |
| passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et | 5 |
| libere vivere, cogitandum tibi tamen esset Romaene et domi | |
| tuae, cuicuimodi res esset, an Mitylenis aut Rhodi malles | |
| vivere. sed cum ita late pateat eius potestas quem veremur | |
| ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo | |
| tuae domi esse quam cum periculo alienae? equidem, etiam | 10 |
| si oppetenda mors esset, domi atque in patria mallem quam | |
| in externis atque alienis locis. | |
| Hoc idem omnes qui te diligunt sentiunt; quorum est | |
| magna pro tuis maximis clarissimisque virtutibus multitudo. | |
| habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari | 5.1 |
| nolumus. nam etsi nullam potest accipere iniuriam quae | |
| futura perpetua sit, propterea quod neque is qui tenet rem | |
| publicam patietur neque ipsa res publica, tamen impetum | |
| praedonum in tuas fortunas fieri nolo. ii autem qui essent | 5 |
| auderem scribere nisi te intellegere confiderem. | |
| Hic te unius sollicitudines, unius etiam multae et adsiduae | 6.1 |
| lacrimae, C. Marcelli, fratris optimi, deprecantur. nos cura | |
| et dolore proximi sumus, precibus tardiores quod ius adeundi, | |
| cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia | |
| tantum possumus quantum victi. sed tamen consilio studio | 5 |
| Marcello non desumus; a tuis reliquis non adhibemur. ad | |
| omnia parati sumus. |