| Sext.(?) 46 | |
| M. CICERO S. D. M. MARCELLO | |
| Neque monere te audeo, praestanti prudentia virum, nec | 4.8.1.1 |
| confirmare, maximi animi hominem unumque fortissimum, | |
| consolari vero nullo modo. nam si ea quae acciderunt ita fers | |
| ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari | |
| dolorem tuum; sin te tanta mala rei publicae frangunt, non | 5 |
| ita abundo ingenio ut te consoler, cum ipse me non possim. | |
| reliquum est igitur ut tibi me in omni re eum praebeam | |
| praestemque et ad omnia quae tui velint ita sim praesto ut | |
| me non solum omnia †debere tua causa sed causa† quoque | |
| etiam quae non possim putem. | 10 |
| Illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel | 2.1 |
| propter benevolentiam tacere non potuisse, ut, quod ego | |
| facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua res publica, | |
| in ea te esse oportere iudicio hominum reque principem, | |
| necessitate cedentem tempori; sin autem nulla sit, hunc | 5 |
| tamen aptissimum esse etiam ad exsulandum locum. si enim | |
| libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu vacat? sin | |
| qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? | |
| sed, mihi crede, etiam is qui omnia tenet favet ingeniis, | |
| nobilitatem vero et dignitates hominum, quantum ei res et | 10 |
| ipsius causa concedit, amplectitur. | |
| Sed plura quam statueram. redeo e<r>go ad unum | |
| illud, me tuum esse; fore cum tuis, si modo erunt tui; si | |
| minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni | |
| amorique facturum. | 15 |
| Vale. |