| Sept. 46(?) | |
| M. CICERO S. D. M. MARCELLO | |
| Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te | 4.9.1.1 |
| pluribus verbis scriptas quibus declaraveram quo te animo | |
| censerem esse oportere et quid tibi faciendum arbitrarer, | |
| tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur, cuius | |
| ego fidem erga te benevolentiamque perspexeram, sine meis | 5 |
| litteris eum ad te venire nolui. | |
| Isdem igitur de rebus etiam atque etiam hortor quibus | |
| superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica | |
| quaecumque est quam primum velis esse. multa videbis | |
| fortasse quae nolis, non plura tamen quam audis cottidie. | 10 |
| non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum | |
| idem illud auribus percipias, quod etiam maius videri solet, | |
| minus laborare. | |
| At tibi ipsi dicendum erit aliquid quod non sentias aut | 2.1 |
| faciendum quod non probes. primum tempori cedere, id est | |
| necessitati parere, semper sapientis est habitum. deinde non | |
| habet, ut nunc quidem est, id viti res. dicere fortasse quae | |
| sentias non licet, tacere plane licet. omnia enim delata ad | 5 |
| unum sunt. is utitur consilio ne suorum quidem, sed suo. | |
| quod non multo secus fieret si is rem publicam teneret quem | |
| secuti sumus. an qui in bello, cum omnium nostrum con- | |
| iunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime | |
| prudentium consilio uteretur eum magis communem cen- | 10 |
| semus in victoria futurum fuisse quam incertis in rebus fuisset? | |
| et qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus | |
| esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente | |
| vobis auctoribus uti voluerit nunc omnia tenentem nostras | |
| sententias desideraturum censes fuisse? | 15 |
| Omnia sunt misera in bellis civilibus, quae maiores nostri | 3.1 |
| ne semel quidem, nostra aetas saepe iam sensit, sed miserius | |
| nihil quam ipsa victoria; quae etiam si ad meliores venit, | |
| tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit, ut, etiam | |
| si natura tales non sint, necessitate esse cogantur. multa enim | 5 |
| victori eorum arbitrio per quos vicit etiam invito facienda | |
| sunt. an tu non videbas mecum simul quam illa crudelis | |
| esset futura victoria? igitur tunc quoque careres patria ne | |
| quae nolles videres? 'non' inquies; 'ego enim ipse tenerem | |
| opes et dignitatem meam.' at erat tuae virtutis in minimis | 10 |
| tuas res ponere, de re publica vehementius laborare. | |
| Deinde qui finis istius consili est? nam adhuc et factum | |
| tuum probatur et ut in tali re etiam fortuna laudatur: | |
| factum, quod et initium belli necessario secutus sis et | |
| extrema sapienter persequi nolueris; fortuna, quod honesto | 15 |
| otio tenueris et statum et famam dignitatis tuae. nunc vero | |
| nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria nec eam diligere | |
| minus debes quod deformior est, sed misereri potius nec eam | |
| multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. | |
| Denique, si fuit magni animi non esse supplicem victori, | 4.1 |
| vide ne superbi sit aspernari eiusdem liberalitatem, et, <si> | |
| sapientis est carere patria, duri non desiderare, et, si re | |
| publica non possis frui, stulti sit nolle privata. | |
| Caput illud est, ut, si ista vita tibi commodior esse videatur, | 5 |
| cogitandum tamen sit ne tutior non sit. magna gladiorum est | |
| licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus | |
| verecundia. | |
| Mihi salus tua tantae curae est ut Marcello, fratri tuo, aut | |
| par aut certe proximus sim. tuum est consulere temporibus | 10 |
| et incolumitati et vitae et fortunis tuis. |