| Dec. 46(?) | |
| CICERO MARCELLO S. | |
| Etsi nihil erat novi quod ad te scriberem magisque litteras | 4.10.1.1 |
| tuas iam exspectare incipiebam, vel te potius ipsum, tamen, | |
| cum Theophilus proficisceretur, non potui nihil ei litterarum | |
| dare. cura igitur ut quam primum venias. venies enim, mihi | |
| crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus | 5 |
| omnibus. venit enim mihi in mentem subvereri interdum ne | |
| te delectet tarda decessio. quod si nullum haberes sensum | 2.1 |
| nisi oculorum, prorsus tibi ignoscerem si quosdam nolles | |
| videre; sed cum leviora non multo essent quae audirentur | |
| quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse | |
| rei familiaris tuae te quam primum venire idque in omnis | 5 |
| partis valeret, putavi ea de re te esse admonendum. sed | |
| quoniam quid mihi placeret ostendi, reliqua tu pro tua | |
| prudentia considerabis. me tamen velim quod ad tempus te | |
| exspectemus certiorem facias. |