| Oct. 46 Mytilenis | |
| MARCELLUS CICERONI S. | |
| Plurimum valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum | 4.11.1.1 |
| in omni re tum in hoc maxime negotio potes existimare. cum | |
| mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non solum | |
| consilium daret sed precibus quoque me obsecraret, non | |
| prius mihi persuadere potuit quam tuis est effectum litteris | 5 |
| ut uterer vestro potissimum consilio. | |
| Res quem ad modum sit acta vestrae litterae mihi decla- | |
| rant. gratulatio tua etsi est mihi probatissima quod ab optimo | |
| fit animo, tamen hoc mihi multo iucundius est et gratius quod | |
| in summa paucitate amicorum, propinquorum ac necessari- | 10 |
| orum qui vere meae saluti faverent te cupidissimum mei | |
| singularemque mihi benevolentiam praestitisse cognovi. | |
| reliqua sunt eius modi quibus ego, quoniam haec erant | 2.1 |
| tempora, facile et aequo animo carebam. hoc vero eius modi | |
| esse statuo ut sine talium virorum et amicorum benevolentia | |
| neque in adversa neque in secunda fortuna quisquam vivere | |
| possit. itaque in hoc ego mihi gratulor. tu vero ut intellegas | 5 |
| homini amicissimo te tribuisse officium re tibi praestabo. | |
| Vale. |