| prid. Kal. Iun. 45 Athenis | |
| SERVIUS CICERONI SAL. PLUR. | |
| Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis adlaturum, | 4.12.1.1 |
| tamen, quoniam casus et natura in nobis dominatur, visum | |
| est faciendum, quoquo modo res se haberet, vos certiores | |
| facere. | |
| A. d. X Kal. Iun., cum ab Epidauro Piraeum navi advectus | 5 |
| essem, ibi <M.> Marcellum, collegam nostrum, conveni | |
| eumque diem ibi consumpsi ut cum eo essem. postero die | |
| <cu>m ab eo digressus essem eo consilio ut ab Athenis in | |
| Boeotiam irem reliquamque iuris dictionem absolverem, ille, | |
| ut aiebat, supra Mal<e>as in Italiam versus navigaturus erat. | 10 |
| post diem tertium eius diei, cum ab Athenis proficisci in | 2.1 |
| animo haberem, circiter hora decima noctis P. Postumius, | |
| familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, | |
| collegam nostrum, post cenae tempus a P. Magio Cilone, | |
| familiare eius, pugione percussum esse et duo vulnera | 5 |
| accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum | |
| aurem; sperare tamen eum vivere posse. Magium se ipsum | |
| interfecisse postea; se a Marcello ad me missum esse qui haec | |
| nuntiaret et rogaret uti medicos ei mitterem. itaque medicos | |
| coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. cum non | 10 |
| longe a Piraeo abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum | |
| codicillis in quibus erat scriptum paulo ante lucem Marcellum | |
| diem suum obisse. ita vir clarissimus ab homine deterrimo | |
| acerbissima morte est adfectus et cui inimici propter digni- | |
| tatem pepercerant inventus est amicus qui ei mortem | 15 |
| offerret. | |
| Ego tamen ad tabernaculum eius perrexi. inveni duos | 3.1 |
| libertos et pauculos servos; reliquos aiebant profugisse metu | |
| perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum inter- | |
| fectus esset. coactus sum in eadem illa lectica qua ipse delatus | |
| eram meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea | 5 |
| copia quae Athenis erat funus ei satis amplum faciendum | |
| curavi. ab Atheniensibus locum sepulturae intra urbem ut | |
| darent impetrare non potui quod religione se impediri | |
| dicerent, neque tamen id antea cuiquam concesserant. quod | |
| proximum fuit, uti in quo vellemus gymnasio eum sepeli- | 10 |
| remus, nobis permiserunt. nos in nobilissimo orbi terrarum | |
| gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum com- | |
| bussimus posteaque curavimus ut eidem Athenienses in | |
| eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum locarent. | |
| ita quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinqui- | 15 |
| tate et vivo et mortuo omnia ei praestitimus. | |
| Vale. | |
| D. prid. Kal. Iun. Athenis. |