| Sext. 46(?) Romae | |
| M. CICERO S. D. P. FIGULO | |
| Quaerenti mihi iam diu quid ad te potissimum scriberem | 4.13.1.1 |
| non modo certa res nulla sed ne genus quidem litterarum | |
| usitatum veniebat in mentem. unam enim partem et con- | |
| suetudinem earum epistularum quibus secundis rebus uti | |
| solebamus tempus eripuerat, perfeceratque fortuna ne quid | 5 |
| tale scribere possem aut omnino cogitare. relinquebatur | |
| triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum | |
| genus litterarum. id quoque deficiebat me, in quo debebat | |
| esse aut promissio auxili alicuius aut consolatio doloris tui. | |
| quid pollicerer non erat; ipse enim pari fortuna adfectus | 10 |
| aliorum opibus casus meos sustentabam, saepiusque mihi | |
| veniebat in mentem queri quod ita viverem quam gaudere | |
| quod viverem. | |
| Quamquam enim nulla me ipsum privatim pepulit | 2.1 |
| insignis iniuria nec mihi quicquam tali tempore in mentem | |
| venit optare quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen | |
| †nihil† iis conficior curis ut ipsum quod maneam in vita | |
| peccare me existimem. careo enim cum familiarissimis multis, | 5 |
| quos aut mors eripuit nobis aut distraxit fuga, tum omnibus | |
| amicis quorum benevolentiam nobis conciliarat per me | |
| quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum | |
| naufragiis et bonorum direptionibus nec audio solum, quod | |
| ipsum esset miserum, sed etiam id ipsum video, quo nihil est | 10 |
| acerbius, eorum fortunas dissipari quibus nos olim adiutori- | |
| bus illud incendium exstinximus; et in qua urbe modo gratia, | |
| auctoritate, gloria floruimus in ea nunc his quidem omnibus | |
| caremus. obtinemus ipsius Caesaris summam erga nos | |
| humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et mutatio | 15 |
| omnium rerum atque temporum. itaque orbus iis rebus | 3.1 |
| omnibus quibus et natura me et voluntas et consuetudo | |
| adsuefecerat cum ceteris, ut quidem videor, tum mihi ipse | |
| displiceo. natus enim ad agendum semper aliquid dignum | |
| viro nunc non modo agendi rationem nullam habeo sed ne | 5 |
| cogitandi quidem; et qui antea aut obscuris hominibus aut | |
| etiam sontibus opitulari poteram nunc P. Nigidio, uni | |
| omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam | |
| gratia et mihi certe amicissimo, ne benigne quidem | |
| polliceri possum. | 10 |
| Ergo hoc ereptum est litterarum genus. reliquum est ut | 4.1 |
| consoler et adferam rationes quibus te a molestiis coner | |
| abducere. at ea quidem facultas vel tui vel alterius con- | |
| solandi in te summa est, si umquam in ullo fuit. itaque eam | |
| partem quae ab exquisita quadam ratione et doctrina | 5 |
| proficiscitur non attingam; tibi totam relinquam. quid sit | |
| forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo | |
| animi, quid acta tua vita, quid studia, quid artes quibus | |
| a pueritia floruisti a te flagitent, tu videbis. ego quod | |
| intellegere et sentire, quia sum Romae et quia curo | 10 |
| attendoque, possum id tibi adfirmo, te in istis molestiis in | |
| quibus es hoc tempore non diutius futurum, in iis autem in | |
| quibus etiam nos sumus fortasse semper fore. | |
| Video<r> mihi perspicere primum ipsius animum qui | 5.1 |
| plurimum potest propensum ad salutem tuam. non scribo | |
| hoc temere. quo minus familiaris sum, hoc sum ad investi- | |
| gandum curiosior. quo facilius quibus est iratior respondere | |
| tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberan- | 5 |
| dum. familiares vero eius, et ii quidem qui illi iucundissimi | |
| sunt, mirabiliter de te et loquuntur et sentiunt. accedit | |
| eodem vulgi voluntas, vel potius consensus omnium. etiam | |
| illa quae minimum nunc quidem potest sed possit <aliquando | |
| aliquid> necesse est, res publica, quascumque viris habebit, | 10 |
| ab his ipsis <a> quibus tenetur de te propediem, mihi crede, | |
| impetrabit. | |
| Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam pollicear aliquid, | 6.1 |
| quod primo omiseram. nam et complectar eius familiaris- | |
| simos, qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, | |
| et in ipsius consuetudinem, quam adhuc meus pudor mihi | |
| clausit, insinuabo et certe omnis vias persequar quibus | 5 |
| putabo ad id quod volumus perveniri posse. in hoc toto | |
| genere plura faciam quam scribere audeo. cetera, quae tibi | |
| a multis prompta esse certo scio, a me sunt paratissima. nihil | |
| in re familiari mea est quod ego meum malim esse quam | |
| tuum. hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius quod | 10 |
| te id quod ipse confido sperare malo, te esse usurum tuis. | |
| Extremum illud est, ut te orem et obsecrem animo ut | 7.1 |
| maximo sis nec ea solum memineris quae ab aliis magnis | |
| viris accepisti sed illa etiam quae ipse ingenio studioque | |
| peperisti. quae si colliges, et sperabis omnia optime et quae | |
| accident, qualiacumque erunt, sapienter feres. sed haec tu | 5 |
| melius, vel optime omnium; ego quae pertinere ad te intelle- | |
| gam studiosissime omnia diligentissimeque curabo tuorumque | |
| tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam | |
| conservabo. |