Ian. 45(?)
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO
Binas a te accepi litteras Corcyrae datas, quarum alteris 4.14.1.1
mihi gratulabare quod audisses me meam pristinam digni-
tatem obtinere, alteris dicebas te velle quae egissem bene et
feliciter evenire.
  Ego autem, si dignitas est bene de re publica sentire et 5
bonis viris probare quod sentias, obtineo dignitatem meam;
sin autem in eo dignitas est si quod sentias aut re efficere
possis aut denique libera oratione defendere, ne vestigium
quidem ullum est reliquum nobis dignitatis agiturque
praeclare si nosmet ipsos regere possumus ut ea quae partim 10
iam adsunt, partim impendent, moderate feramus. quod est
difficile in eius modi bello cuius exitus ex altera parte
caedem ostentet, ex altera servitutem. quo in periculo non 2.1
nihil me consolatur cum recordor haec me tum vidisse cum
secundas etiam res nostras, non modo adversas, perti-
mescebam videbamque quanto periculo de iure publico
disceptaretur armis; quibus si ii vicissent ad quos ego pacis 5
spe, non belli cupiditate, adductus accesseram, tamen
intellegebam et iratorum hominum et cupidorum et insolen-
tium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi
essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissi-
morum, partim etiam optimorum; qui me haec praedicentem 10
atque optime consulentem saluti suae malebant nimium
timidum quam satis prudentem existimari.
  Quod autem mihi de eo quod egerim gratularis, te ita 3.1
velle certo scio. sed ego tam misero tempore nihil novi
consili cepissem nisi in reditu meo nihilo meliores res
domesticas quam rem publicam offendissem. quibus enim
pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae 5
fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil
mihi intra meos parietes tutum, nihil insidiis vacuum
viderem, novarum me necessitudinum fidelitate contra
veterum perfidiam muniendum putavi.
  Sed de nostris rebus satis, vel etiam nimium multa. de tuis 4.1
velim ut eo sis animo quo debes esse, id est ut ne quid tibi
praecipue timendum putes. si enim status erit aliquis civitatis,
quicumque erit, te omnium periculorum video expertem
fore; nam alteros tibi iam placatos esse intellego, alteros 5
numquam iratos fuisse. de mea autem in te voluntate sic
velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intellegam,
quamquam videam qui sim hoc tempore et quid possim,
opera tamen et consilio, studio quidem certe, rei, famae,
saluti tuae praesto futurum. tu velim et quid agas et quid 10
acturum te putes facias me quam diligentissime certiorem.