<M. CICERO S. D. CN. PLANCIO>
Accepi perbrevis tuas litteras, quibus id quod scire cupiebam 4.15.1.1
cognoscere non potui, cognovi autem id quod mihi dubium
non fuit; nam quam fortiter ferres communis miserias non
intellexi, quam me amares facile perspexi. sed hoc scieram;
illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. 5
  Sed tamen, etsi antea scripsi quae existimavi scribi 2.1
oportere, tamen hoc <te> tempore breviter commonendum
putavi ne quo periculo te proprio existimares esse. in magno
omnes, sed tamen in communi sumus. qua re non debes aut
propriam fortunam et praecipuam postulare aut communem 5
recusare. quapropter eo animo simus inter nos quo semper
fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum.