| c. prid. Id. Ian. 62 in Gallia Cisalpina | |
| Q. METELLUS Q. F. CELER PRO COS. S. D. M. TULLIO | |
| CICERONI | |
| Si vales, bene est. | 5.1.1.1 |
| Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro recon- | |
| ciliata gratia nec absente<m umquam me abs te> ludibrio | |
| laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis | |
| per te oppugnatum iri. quem si parum pudor ipsius defende- | 5 |
| bat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium | |
| erga vos remque publicam satis sublevare. nunc video illum | |
| circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat. | |
| Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui | 2.1 |
| exercitui praesum, qui bellum gero. quae quoniam nec | |
| ratione nec maiorum nostrum clementia administrastis, non | |
| erit mirandum si vos paenitebit. te tam mobili in me meosque | |
| esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor | 5 |
| nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet. |