| med. Ian. 62 Romae | |
| M. TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI | |
| PRO COS. S. D. | |
| Si tu exercitusque valetis, bene est. | 5.2.1.1 |
| Scribis ad me te existimasse pro mutuo inter nos animo et | |
| pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri. | |
| quod cuius modi sit satis intellegere non possum; sed tamen | |
| suspicor ad te esse adlatum me in senatu, cum disputarem | 5 |
| permultos esse qui rem publicam a me conservatam dolerent, | |
| dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses, | |
| impetrasse ut ea quae statuisses tibi in senatu de mea laude | |
| esse dicenda reticeres. quod cum dicerem, illud adiunxi, mihi | |
| tecum ita dispertitum officium fuisse in rei publicae salute | 10 |
| retinenda ut ego urbem a domesticis insidiis et ab intestino | |
| scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta | |
| coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam | |
| praeclari muneris societatem a tuis propinquis labefactatam, | |
| qui, cum tu a me rebus amplissimis atque honorificentissimis | 15 |
| ornatus esses, timuissent ne quae mihi pars abs te voluntatis | |
| mutuae tribueretur. | |
| Hoc in sermone cum a me exponeretur quae mea exspec- | 2.1 |
| tatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus | |
| essem, visa est oratio non iniucunda, et mediocris quidam est | |
| risus consecutus, non in te sed magis in errorem meum et | |
| quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue | 5 |
| confitebar. iam hoc non potest in te non honorifice esse | |
| dictum, me in clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen | |
| aliquod testimonium tuae vocis habere voluisse. | |
| Quod autem ita scribis, 'pro mutuo inter nos animo', quid | 3.1 |
| tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio; equidem hoc | |
| arbitror, cum par voluntas accipitur et redditur. ego si hoc | |
| dicam, me tua causa praetermisisse provinciam, tibi ipse | |
| levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt, atque | 5 |
| eius mei consili maiorem in dies singulos fructum volup- | |
| tatemque capio. illud dico, me, ut primum in contione | |
| provinciam deposuerim, statim quem ad modum eam tibi | |
| traderem cogitare coepisse. nihil dico de sortitione vestra; | |
| tantum te suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me | 10 |
| insciente esse factum. recordare cetera, quam cito senatum | |
| illo die facta sortitione coegerim, quam multa de te verba | |
| fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non | |
| solum in te honorificam sed etiam in collegas tuos con- | |
| tumeliosam fuisse. iam illud senatus consultum quod eo die | 4.1 |
| factum est ea praescriptione est ut, dum id exstabit, officium | |
| meum in te obscurum esse non possit. postea vero quam | |
| profectus es, velim recordere quae ego de te in senatu egerim, | |
| quae in contionibus dixerim, quas ad te litteras miserim. quae | 5 |
| cum omnia collegeris, tu ipse velim iudices satisne videatur | |
| his omnibus rebus tuus adventus, cum proxime Romam | |
| venisti, mutue respondisse. | |
| Quod scribis de reconciliata gratia, non intellego cur | 5.1 |
| reconciliatam esse dicas quae numquam imminuta est. | |
| Quod scribis non oportuisse Metellum, fratrem tuum, ob | 6.1 |
| dictum a me oppugnari, primum hoc velim existimes, | |
| animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam | |
| plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua | |
| ego in re fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi | 5 |
| ignoscas (tam enim sum amicus rei publicae quam qui | |
| maxime); si vero meam salutem contra illius impetum in me | |
| crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum | |
| de tui fratris iniuria conqueri. quem ego cum comperissem | |
| omnem sui tribunatus conatum in meam perniciem parare | 10 |
| atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra | |
| sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompei | |
| necessitudine multis in rebus perspexeram, ut eum ab illa | |
| iniuria deterrerent. atqui ille, quod te audisse certo scio, | 7.1 |
| prid. Kal. Ian., qua iniuria nemo umquam in ullo magistratu | |
| improbissimus civis adfectus est ea me consulem adfecit, cum | |
| rem publicam conservassem, atque abeuntem magistratu | |
| contionis habendae potestate privavit. cuius iniuria mihi | 5 |
| tamen honori summo fuit; nam cum ille mihi nihil nisi ut | |
| iurarem permitteret, magna voce iuravi verissimum pul- | |
| cherrimumque ius iurandum, quod populus idem magna | |
| voce me vere iurasse iuravit. | |
| Hac accepta tam insigni iniuria tamen illo ipso die misi ad | 8.1 |
| Metellum communis amicos qui agerent cum eo ut de illa | |
| mente desisteret. quibus ille respondit sibi non esse integrum; | |
| etenim paulo ante in contione dixerat ei qui in alios animum | |
| advertisset indicta causa dicendi ipsi potestatem fieri non | 5 |
| oportere. hominem gravem et civem egregium, qui, qua | |
| poena senatus consensu bonorum omnium eos adfecerat qui | |
| urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare, bellum | |
| maximum conflare voluissent, eadem dignum iudicaret eum | |
| qui curiam caede, urbem incendiis, Italiam bello liberasset! | 10 |
| itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti restiti. nam in | |
| senatu Kal. Ian. sic cum eo de re publica disputavi ut | |
| sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum. | |
| a. d. III Non. Ian. cum agere coepisset, tertio quoque verbo | |
| orationis suae me appellabat, mihi minabatur, neque illi | 15 |
| quicquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione | |
| posset, non iudicio neque disceptatione sed vi atque | |
| impressione evertere. huius ego temeritati si virtute atque | |
| animo non restitissem, quis esset qui me in consulatu non | |
| casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse? | 20 |
| Haec si tu Metellum cogitare de me nescisti, debes | 9.1 |
| existimare te maximis de rebus a fratre esse celatum; sin | |
| autem aliquid impertivit tibi sui consili, lenis a te et facilis | |
| existimari debeo qui nihil tecum de his ipsis rebus expostulem. | |
| et si intellegis non me dicto Metelli, ut scribis, sed consilio | 5 |
| eius animoque in me inimicissimo esse commotum, cognosce | |
| nunc humanitatem meam, si humanitas appellanda est in | |
| acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio. nulla est | |
| a me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotiens- | |
| cumque aliquid est actum, sedens iis adsensi qui mihi | 10 |
| lenissime sentire visi sunt. addam illud etiam, quod iam ego | |
| curare non debui sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam | |
| ut ita fieret pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus | |
| inimicus, quia tuus frater erat, sublevaretur. | |
| Qua re non ego oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo | 10.1 |
| repugnavi; nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita stabili | |
| ut in mea erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis per- | |
| manerem. atque hoc ipso tempore tibi paene minitanti nobis | |
| per litteras hoc rescribo atque respondeo: ego dolori tuo non | 5 |
| solum ignosco sed summam etiam laudem tribuo (meus enim | |
| me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet); a te peto | |
| ut tu quoque aequum te iudicem dolori meo praebeas; si | |
| acerbe, si crudeliter, si sine causa sum a tuis oppugnatus, | |
| ut statuas mihi non modo non cedendum sed etiam tuo | 10 |
| atque exercitus tui auxilio in eius modi causa utendum | |
| fuisse. | |
| Ego te mihi semper amicum esse volui, me ut tibi amicis- | |
| simum esse intellegeres laboravi. maneo in voluntate et, | |
| quoad voles tu, permanebo, citiusque amore tui fratrem | 15 |
| tuum odisse desinam quam illius odio quicquam de nostra | |
| benevolentia detraham. |