| cit. 56 in Hispania | |
| Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI | |
| Hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris conti- | 5.3.1.1 |
| onibus me onerat, tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt | |
| leves ab eius modi homine, a me despiciuntur, libenterque | |
| commutata persona te mihi fratris loco esse duco. de illo ne | 2.1 |
| meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. | |
| De meis rebus, ne vobis multitudine litterarum molestior | |
| essem, ad Lollium perscripsi de rationibus provinciae quid | |
| vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. | 5 |
| Si poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem | |
| conserves. |