| med. Sept.(?) 51 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finiti- | 8.5.1.1 |
| marumque regionum attinet, nescio; ego quidem vehementer | |
| animi pendeo. nam si hoc mo<do> re<m> moderari possemus | |
| ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret | |
| magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset | 5 |
| adsequeremur, periculosam et gravem illam dimicationem | |
| evitaremus, nihil tam esset optandum. nunc, si Parthus movet | |
| aliquid, scio non mediocrem fore contentionem. tuus porro | |
| exercitus vix unum saltum tueri potest. hanc autem nemo | |
| ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil | 10 |
| denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui | |
| publico negotio praepositus est. accedit huc quod succes- | 2.1 |
| sionem futuram propter Galliarum controversiam non video. | |
| tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses | |
| habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc | |
| eventum providebam, visum est ut te facerem certiorem. | 5 |
| nosti enim haec tralaticia: de Galli<i>s constituetur; erit qui | |
| intercedat; deinde alius exsistet qui, nisi libere liceat de | |
| omnibus provinciis decernere senatui, reliquas impediat. | |
| sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in | |
| his tricis moretur. | 10 |
| Si quid novi de re publica quod tibi scriberem habere<m>, | 3.1 |
| usus essem mea consuetudine, ut diligenter et quid actum | |
| esse<t> et quid ex eo futurum sperarem perscriberem. sane | |
| tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt. | |
| Marcellus idem illud de provinciis urget [et] neque adhuc | 5 |
| frequentiam senatus efficere potuit. hoc si<c> praeterito anno | |
| Curio tribunus e<ri>t, eadem actio de provinciis introibit; | |
| quam facile tunc sit omnia impedire et quam hoc Caesar | |
| i<ique> qui sua causa rem publicam non curent spere<n>t, | |
| non te fallit. | 10 |