| Febr. 50 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella | 8.6.1.1 |
| reum factum sane quam non ea qua existimaveram invidia; | |
| neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit | |
| ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem | |
| abiecerat, quo facto rettudit sermones paratiorque visus est | 5 |
| quam speraverat accusator. is nunc in te maximam spem | |
| habet. scio tibi eum non esse odio; quam velis eum obligare | |
| in tua manu est. cum quo <si> simultas tibi non fuisset, | |
| liberius tibi de tota re esset; nunc, si ad illam summam | |
| veritatem legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit ne | 10 |
| parum simpliciter et candide posuisse inimicitias videaris. in | |
| hanc partem porro tutum tibi erit si quid volueris gratificari; | |
| nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio | |
| dicet. | |
| Illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis | 15 |
| delationem uxor a Dolabella discessit. quid mihi discedens | 2.1 |
| mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror | |
| oblitum. non est iam tempus plura narrandi; unum illud | |
| monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc | |
| tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes quem | 5 |
| ad modum exeat ex hac causa denique. invidiosum tibi sit si | |
| emanarit. porro, <si> significatio ulla intercess<er>it, clarius | |
| quam deceat aut expediat fiat. neque ille tacere eam rem | |
| poterit quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in | |
| negotio conficiendo tanto illustrior erit, cum praesertim is | 10 |
| sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, vix tamen | |
| se contineret. | |
| Pompeius dicitur valde pro Appio laborare, ut etiam | 3.1 |
| putent alterum utrum de filiis ad te missurum. hic nos omnis | |
| absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta | |
| sunt. consules autem habemus summa diligentia; adhuc | |
| senatus consultum nisi de feriis Latinis nullum facere | 5 |
| potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat. sed dici non | 4.1 |
| potest quo modo hic omnia iaceant. nisi ego cum tabernariis | |
| et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset. si | |
| Parthi vos nihil calfaciunt, nos [nihil] frigore frigescimus. | |
| tamen, quoquo modo [hic omnia iaceant] potuit, sine Parthis | 5 |
| Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit. hoc | |
| si<c> nuntiatum est. | |
| Quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet; | 5.1 |
| nam ferventissime concerpitur. levissime enim, quia de | |
| intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro | |
| Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem | |
| agrariae Rulli et alimentariam, quae iubet aedilis metiri, | 5 |
| iactavit. hoc nondum fecerat cum priorem partem epistulae | |
| scripsi. | |
| Amabo te, si quid quod opus fuerit Appio facies, ponito me | |
| in gratia. de Dolabella integrum tibi reserves suadeo; et huic | |
| rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc | 10 |
| ita facere expedit. | |
| Turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere. |