| postridie quam ep. 8.11 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo | 8.7.1.1 |
| magis quo adhuc felicius res gessisti. dum istic eris, de belli | |
| Parthici periculo cruciabor ne hunc risum meum metus | |
| aliqui perturbet. breviores has litteras properanti publica- | |
| norum tabellario subito dedi. tuo liberto pluribus verbis | 5 |
| scriptas pridie dederam. | |
| Res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi | 2.1 |
| scribi—quae certe vis: Cornificius adulescens Orestillae | |
| filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, divortium | |
| sine causa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit; | |
| nuptura est D. Bruto. <quae> nondum rettuleram multa in | 5 |
| hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Se<r>vius | |
| Ocella nemini persuasisset se moechum esse nisi triduo bis | |
| deprehensus esset. quaeres ubi. <ubi> hercules ego minime | |
| vellem. relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim | |
| displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit | 10 |
| aliqui deprehensus. |