| c. xii Kal. Oct. 50 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Pudet me tibi confiteri et queri de Appi, hominis ingratissimi, | 8.12.1.1 |
| iniuriis; qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, | |
| coepit et, cum homo avarus ut ea solveret sibi imperare non | |
| posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen ut | |
| multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male | 5 |
| eum de me cogitare. postea quam vero comperi eum collegam | |
| temptasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum | |
| L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, | |
| velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum repre- | |
| henderem et ab eo deprecarer iniuriam quem vitam mihi | 10 |
| debere putaram impetrare a me non potui. quid ergo est? | 2.1 |
| tamen, quasi * * * aliquot amicis, qui testes erant meorum | |
| in illum meritorum, locutus sum. postea quam illum ne cui | |
| satis facere<t> quidem me dignum habere sensi, malui col- | |
| legae eius, homini alienissimo mihi et propter amicitiam | 5 |
| tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae | |
| vultum subire. id postquam resci<i>t, excanduit et me | |
| causa<m> inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in | |
| pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum | |
| consectarer. postea non destitit accersere Polam Servium | 10 |
| accusatorem, inire cum Domitio consilia. quibus cum | 3.1 |
| parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, | |
| compellari ea lege me voluerunt †qua† dicere non poterant: | |
| insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postu- | |
| landum me lege Scantinia curant. vix hoc erat Pola elocutus | 5 |
| cum ego Appium censorem eadem lege postulavi. quod | |
| melius caderet nihil vidi. nam sic est a populo et non infimo | |
| quoque approbatum ut maiorem Appio dolorem fama quam | |
| postulatio attulerit. praeterea coepi sacellum, in domo quod | |
| est, ab eo petere. | 10 |
| Conturbat me mora servi huius qui tibi litteras attulit; | 4.1 |
| nam acceptis prioribus litteris amplius <dies> quadraginta | |
| mansit. quid tibi scribam nescio. scis †domitio diem tumorae | |
| est†. <te> exspecto valde et quam primum videre cupio. a te | |
| peto ut meas iniurias proinde doleas ut me existimas et | 5 |
| dolere et ulcisci tuas solere. |