| in. Iun. 50 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Gratulor tibi adfinitate<m> viri me dius fidius optimi; nam | 8.13.1.1 |
| hoc ego de illo existimo. cetera porro, quibus adhuc ille sibi | |
| parum utilis fuit, et aetate iam sunt decussa et consuetudine | |
| atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt, | |
| confido celeriter sublatum iri. non est enim pugnax in vitiis | 5 |
| neque hebes ad id quod melius sit intellegendum. deinde, | |
| quod maximum est, ego illum valde amo. | |
| Voles scire Curionem nostrum lautum intercessionis de | 2.1 |
| provinciis exitum habuisse. nam cum <de> intercessione | |
| referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque | |
| M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum | |
| tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. | 5 |
| stomacho est [scilicet Pompeius] Magnus nunc ita languenti | |
| ut vix id quod sibi placeat reperiat. transierant illuc, rationem | |
| eius habendam qui <neque> exercitum neque provincias tra- | |
| dere<t>. quem ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum | |
| cognoscam. quidnam rei publicae futurum sit, si aut non | 10 |
| curet <aut armis resistat>, vos senes divites videritis. Q. | |
| Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat. |