| c. vi Id. Sext. 50 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare ut | 8.14.1.1 |
| earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres. | |
| numquam tibi oculi doluissent si in repulsa Domiti vultum | |
| vidisses. magna illa comitia fuerunt et plane studia ex partium | |
| sensu apparuerunt, perpauci necessitudinem secuti officium | 5 |
| praestiterunt. itaque mihi est Domitius inimicissimus, ut ne | |
| familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, | |
| atque eo magis quod per iniuriam sibi * putat ereptum | |
| cuius ego auctor fuerim. nunc furit tam gavisos homines | |
| suum dolorem unumque m<e Curi>one<m> studiosiorem | 10 |
| Antoni. nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. | |
| Domitius reum fecit sane quam superiore a vita invidiosum; | |
| quod iudicium nunc <in> exspectatione est, etiam in bona spe | |
| post Sex. Peducaei absolutionem. | |
| De summa re publica saepe tibi scripsi me <in> annum | 2.1 |
| pacem non videre; et quo propius ea contentio quam fieri | |
| necesse est accedit eo clarius id periculum apparet. propo- | |
| situm hoc est de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, | |
| quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem con- | 5 |
| sulem aliter fieri nisi exercitum et provincias tradiderit, | |
| Caesari autem persuasum est se salvum esse non posse <si> | |
| ab exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem, ut ambo | |
| exercitus tradant. sic illi amores et <in>vidiosa coniunctio non | |
| ad occultam recidit obtrectationem sed ad bellum se | 10 |
| eru<m>pit. neque mearum rerum quid consili capiam reperio; | |
| quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit | |
| perturbatur<a>. nam mihi cum hominibus his et gratia et | |
| necessitudines; [cum] causam illam <amo> unde homines odi. | |
| Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione | 3.1 |
| domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, | |
| honestiorem sequi partem; ubi ad bellum et castra ventum | |
| sit, firmiorem, et id melius statuere quod tutius sit. in hac | |
| discordia video Cn. Pompeium senatum quique res iudicant | 5 |
| secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut | |
| mala spe vivant accessuros; exercitum conferendum non | |
| esse. omnino satis <s>pati est ad considerandas utri<u>sque | |
| copias et [eligendas utriusque copias et] eligendam partem. | |
| Prope oblitus sum quo<d> maxime fuit scribendum. scis | 4.1 |
| Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de | |
| agri modo, de aere alieno acerrime agere? persuasum est ei | |
| censuram lomentum aut nitrum esse. errare mihi videtur; | |
| nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit. | 5 |
| curre, per deos atque homines, et quam primum haec risum | |
| veni, legis Scantin<ia>e iudicium apud Drusum fieri, Appium | |
| de tabulis et signis agere. crede mihi, est properandum. | |
| Curio noster sapienter id quod remisit de stipendio Pompei | |
| fecisse existimatur. | 10 |
| Ad summam, quaeris quid putem futurum. si alter ut<er> | |
| eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impen- | |
| dere discordias, quas ferrum et vis iudicabit. uterque et | |
| animo et copiis est paratus. si sine suo periculo fieri posset, | |
| magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat. | 15 |