| c. vii Id. Mart. 49 | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pom- | 8.15.1.1 |
| peium vidisti, qui tantas turbas, qui tam nugas esset, | |
| commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus | |
| gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut | |
| audisti? quid est? nunc tibi nostri milites, qui durissimis et | 5 |
| frigidissimis locis, taeterrima hieme, bellum ambulando | |
| confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur? 'quid? | |
| tam' inquis 'gloriose omnia?' si scias quam sollicitus sim, | |
| tum hanc meam gloriam, quae ad me nihil pertinet, derideas. | |
| quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter | 10 |
| fore spero. nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, | |
| constituit ad urbem vocare, id quod iam existimo confectum, | |
| nisi si maluit Pompeius Brundisii circumsederi. peream si | 2.1 |
| minima causa est properandi isto mihi quod te videre et | |
| omnia intima conferre discupio; habeo autem quam multa. | |
| hui, vereor, quod solet fieri, ne cum te videro omnia | |
| obliviscar. | 5 |
| Sed tamen, quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad | |
| Alpis versus incidit? ideo quod Intimilii in armis sunt, | |
| neque de magna causa. Bellieni verna Demetrius, qui ibi | |
| cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illi, | |
| Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis | 10 |
| comprendit et strangulavit; civitas ad arma iit. eo nunc | |
| <cum> * cohortibus mihi per nivis eundum est. 'usque | |
| quaque' inquis 'se Domitii male dant.' vellem quidem | |
| Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro Domitio | |
| quantum Psecade natus in hoc habuit. | 15 |
| Ciceroni f. s. d. |