| c. xv Kal. Mai. 49 in Liguria | |
| CAELIUS CICERONI SAL. | |
| Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare | 8.16.1.1 |
| ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen | |
| quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras | |
| scripsi. | |
| Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne | 5 |
| quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. nam deos | |
| hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi prae- | |
| dixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem | |
| convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta | |
| victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem | 10 |
| rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et con- | |
| dicionibus ferendis, erras. nihil nisi atrox et saevum cogitat | |
| atque etiam loquitur. iratus senatui exiit, his intercessionibus | |
| plane incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus. | |
| Qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae | 2.1 |
| reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, | |
| gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle | |
| conturbare, ut eam causam in cuius victoria salus nostra est | |
| odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem | 5 |
| contra salutem tuam habeamus * * * denique illud cogita, | |
| quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc te | |
| contra victorem Caesarem facere quem dubiis rebus laedere | |
| noluisti et ad eos fugatos accedere quos resistentis sequi | |
| nolueris summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum | 10 |
| optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. | |
| quod si totum tibi persuadere non possum, saltem dum quid | 3.1 |
| de Hispaniis agamus scitur exspecta; quas tibi nuntio adventu | |
| Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis | |
| Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos | |
| accedere non me dius fidius reperio. | 5 |
| Hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat | 4.1 |
| ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset | |
| exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te | |
| litteras mitteret quibus maxime ad remanendum commoveri | |
| posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, | 5 |
| ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad | |
| te percurrissem et hoc a te praesens contendissem atque | |
| omni vi te retinuissem. | |
| Etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis | 5.1 |
| funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde | |
| exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium | |
| commovent aut non nullorum hominum insolentiam et | |
| iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum | 5 |
| vacuum a bello dum haec decernuntur; quae iam erunt | |
| confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et | |
| Caesarem non offendes. |