| ex. Ian. 48(?) Romae | |
| CAELIUS CICERONI S. | |
| Ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formi<i>s cum | 8.17.1.1 |
| tu profectus es ad Pompeium! quod utinam aut Appius | |
| Claudius <in hac parte fuisset aut> in ista parte C. Curio, | |
| cuius amicitia me paulatim in hanc per<di>tam causam | |
| imposuit! nam mihi sentio bonam mentem iracundia et | 5 |
| amore ablatam. tu [tu] porro, cum ad te proficiscens | |
| Ariminum noctu venissem, dum mihi pacis mandata das ad | |
| Caesarem et mirificum civem agis, amici officium neglexisti | |
| neque mi consuluisti. neque haec dico quod diffidam huic | |
| causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. | 10 |
| Quod si timor vestrae crudelitatis non esset, eiecti iam | 2.1 |
| pridem hinc essemus. nam hic nunc praeter faeneratores | |
| paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi [est] Pompe- | |
| ianus. equidem iam effeci ut maxime plebs et, qui antea noster | |
| fuit, populus vester esset. 'cur hoc?' inquis. immo reliqua | 5 |
| exspectate; vos invitos vincere coegero. †arruntanum me | |
| Catonem†. vos dormitis nec haec adhuc mihi videmini | |
| intellegere, qua nos pateamus et qua<m> simus imbecilli. | |
| atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me | |
| plurimum solet valere, doloris atque indignitatis causa. | 10 |
| Quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum | |
| hac? vestras copias non novi; nostri valde depugnare et | |
| facile algere et esurire consuerunt. |