| ex. 47 aut in. 46 | |
| CICERO M. VARRONI S. | |
| Ex iis litteris quas Atticus a te missas mihi legit quid ageres | 9.1.1.1 |
| et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil | |
| sane ex isdem litteris potui suspicari. in spem tamen venio | |
| appropinquare tuum adventum. qui mihi utinam solacio | |
| sit! etsi tot tantisque rebus urgemur ut nullam adlevationem | 5 |
| quisquam non stultissimus sperare debeat. sed tamen aut tu | |
| potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. scito enim me, | 2.1 |
| postea quam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, | |
| id est cum libris nostris, in gratiam. etsi non idcirco eorum | |
| usum dimiseram quod iis suscenserem sed quod eorum me | |
| subpudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentis- | 5 |
| simas infidelissimis sociis demi<si>ssem, praeceptis illorum non | |
| satis paruisse. ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem | |
| pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam | |
| me dicunt fuisse. quam ob rem, quoniam placatis iis utor, | |
| videor sperare debere, si te viderim, et ea quae premant | 10 |
| et ea quae impendeant me facile laturum. | |
| Quam ob rem, sive in Tusculano sive in Cumano, <sive ad | |
| me sive> ad te placebit, sive, quod minime velim, Romae, | |
| dum modo simul simus, perficiam profecto ut id utrique | |
| nostrum commodissimum esse videatur. | 15 |