| c. ix Kal. Mai. 46 | |
| CICERO VARRONI | |
| Caninius <tuus> et idem noster cum ad me pervesperi | 9.2.1.1 |
| venisset et se postridie mane ad te iturum esse dixisset, dixi | |
| ei me daturum litterarum aliquid; mane ut peteret rogavi. | |
| conscripsi epistulam noctu, nec ille ad me rediit; oblitum | |
| credidi. ac tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos | 5 |
| nisi audissem ex eodem postridie te mane e Tusculano | |
| exiturum. at tibi repente paucis post diebus, cum minime | |
| exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te | |
| statim dixit. etsi erat ἕωλος illa epistula, praesertim tantis | |
| postea novis rebus adlatis, tamen perire lucubrationem meam | 10 |
| nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed cum eo ut cum homine | |
| docto et amantissimo tui locutus ea sum quae pertulisse | |
| illum ad te existimo. | |
| Tibi autem idem consili do quod mihimet ipsi, ut vitemus | 2.1 |
| oculos hominum, si linguas minus facile possimus; qui enim | |
| victoria se efferunt quasi victos nos intuentur, qui autem | |
| victos nostros moleste ferunt nos dolent vivere. quaeres for- | |
| tasse cur, cum haec in urbe sint, non absim quem ad modum | 5 |
| tu. tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, | |
| credo, vidisti, nihil te omnino fefellit! quis est tam Lynceus | |
| qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? ac | 3.1 |
| mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse | |
| aliquo exire, ut ea quae agebantur hic quaeque dicebantur | |
| nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam | |
| qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, | 5 |
| suspicaturum, aut dicturum etiam si non suspicaretur: 'hic | |
| aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et habet navem | |
| paratam.' denique levissime qui suspicaretur et qui fortasse | |
| me optime novisset putaret me idcirco discedere quod | |
| quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego | 10 |
| suspicans adhuc Romae maneo; et tamen λεληθότως | |
| consuetudo diu<tu>rna callum iam obduxit stomacho meo. | |
| Habes rationem mei consili. tibi igitur hoc censeo, | 4.1 |
| latendum tantisper ibidem dum effervescit haec gratulatio et | |
| simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum | |
| sit; confectum enim esse existimo. magni autem intererit qui | |
| fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo | 5 |
| me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen. te vero nolo, | 5.1 |
| nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire. erit | |
| enim nobis honestius, etiam cum hinc discesserimus, videri | |
| venisse in illa loca ploratum potius quam natatum. sed haec | |
| tu melius, modo nobis stet illud, una vivere in studiis nostris, | 5 |
| a quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero | |
| etiam salutem; non deesse si quis adhibere volet, non modo | |
| ut architectos verum etiam ut fabros, ad aedificandam rem | |
| publicam, et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera, | |
| tamen et scribere et legere πολιτείας, et, si minus in curia | 10 |
| atque in foro, at in litteris et libris, ut doctissimi veteres | |
| fecerunt, navare rem publicam et de moribus ac legibus | |
| quaerere. | |
| Mihi haec videntur. tu quid sis acturus et quid tibi | |
| placeat pergratum erit si ad me scripseris. | 15 |