| c. xiii Kal. Mai. 46 | |
| CICERO VARRONI | |
| Etsi quid scriberem non habebam, tamen Caninio ad te eunti | 9.3.1.1 |
| non potui nihil dare. quid ergo potissimum scribam? quod | |
| velle te puto, cito me ad te esse venturum. etsi vide, quaeso, | |
| satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis in istis | |
| locis esse; dabimus sermonem iis qui nesciunt nobis, quo- | 5 |
| cumque in loco simus, eundem cultum, eundem victum esse. | |
| <sed> quid refert? tamen in sermonem incidemus. valde id, | |
| credo, laborandum est, ne, cum omnes in omni genere et | |
| scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter | |
| nos cessatio vituperetur! ego vero neglecta barbarorum | 2.1 |
| inscitia persequar. quamvis enim sint haec misera, quae | |
| sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc | |
| uberiores fructus ferre videntur quam olim ferebant, sive | |
| quia nulla nunc in re alia acquiescimus sive quod gravitas | 5 |
| morbi facit ut medicinae egeamus eaque nunc appareat, | |
| cuius vim non sentiebamus cum valebamus. | |
| Sed quid ego nunc haec ad te, cuius domi nascuntur, | |
| γλαῦκ’ εἰς Ἀθήνας? nihil scilicet nisi ut rescriberes aliquid, | |
| me exspectares. sic igitur facies. | 10 |