| ex. Mai. vel in. Iun. 46 in Tusculano(?) | |
| CICERO VARRONI | |
| Περὶ δυνατῶν me scito κατὰ Διόδωρον κρίνειν. quapropter, | 9.4.1.1 |
| si venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non | |
| es, τ<ῶν> ἀδυνάτων est te venire. nunc vide utra te κρίσις | |
| magis delectet, Chrysippi an haec quam noster Diodotus non | |
| concoquebat. sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus, | 5 |
| loquemur. hoc etiam κατὰ Χρύσιππον δυνατὸν est. | |
| De †coctio† mihi gratum est; nam id etiam Attico | |
| mandaram. tu si minus ad nos, accurremus ad te. si hortum | |
| in bibliotheca habes, deerit nihil. |