| ex. Mai. 46 Romae | |
| CICERO VARRONI | |
| Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque | 9.5.1.1 |
| solum propter rei publicae sed etiam propter anni tempus. | |
| qua re istum diem probo; itaque eundem ipse sequar. | |
| consili nostri, ne si eos quidem qui id secuti non sunt non | 2.1 |
| paeniteret, nobis paenitendum putarem. secuti enim sumus | |
| non spem sed officium, reliquimus autem non officium sed | |
| desperationem. ita verecundiores fuimus quam qui se domo | |
| non commoverunt, saniores quam qui amissis opibus domum | 5 |
| non reverterunt. sed nihil minus fero quam severitatem | |
| otiosorum et, quoquo modo se res habet, magis illos vereor | |
| qui in bello occiderunt quam hos curo quibus non satis facimus | |
| quia vivimus. | |
| Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas veniendi, | 3.1 |
| istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te | |
| certiorem faciam, ut lavatio parata sit. |